Descartes
REGULAE AD DIRECTIONEM
INGENII
REGULA I
Studiorum finis esse debet ingenii
directio ad solida et vera, de iis omnibus quae occurrunt, proferenda judicia.
1. Ea est hominum consuetudo, ut,
quoties aliquam similitudinem inter duas res agnoscunt, de utraque judicent,
etiam in eo in quo sunt diversae, quod de alterutra verum esse compererunt.
Ita scientias, quae totae in animi cognitione consistunt, cum artibus,
quae aliquem corporis usum habitumque desiderant, male conferentes, videntesque
non omnes artes simul ab eodem homine esse addiscendas, sed illum in optimum
artificem facilius evadere, qui unicam tantum exercet, | quoniam eaedem
manus agris colendis et citharae pulsandae, vel pluribus ejusmodi diversis
officiis, non tam commode, quam unico ex illis possunt aptari; idem de
scientiis etiam crediderunt, illasque pro diversitate objectorum ad invicem
distinguentes, singulas seorsim et aliis omnibus omissis quaerendas esse
sunt arbitrati. In quo sane decepti sunt. Nam cum scientiae omnes nihil
aliud sint quam humana scientia, quae semper una et eadem manet, quantumvis
differentibus subjectis applicata, nec majorem ab illis distinctionem mutuatur,
quam solis lumen a reum, quas illustrat, varietate, non opus est ingenia
limitibus ullis cohibere: neque enim nos unius veritatis cognitio, veluti
unius artis usus, ab alterius inventione dimovet, sed potius juvat. Et
profecto mirum mihi videtur, plerosque hominum plantarum vires, siderum
motus, metallorum transmutationes, similiumque disciplinarum objecta diligentissime
perscrutari, atque interim fere nullos de bona mente, sive de hac universali
Sapientia, cogitare, cum tamen alia omnia non tam propter se, quam quia
ad hanc aliquid conferunt, sint aestimada. Ac proinde non immerito hanc
regulam primam omnium proponimus, quia nihil prius a recta quaerendae veritatis
via nos abducit, quam si non ad hunc finem generalem, sed ad aliquos particulares
studia dirigamus. Non de perversis loquor et damnandis, ut sunt inanis
gloria vel lucrum turpe: ad hos enim perspicuum est fucatas rationes, et
vulgi ingeniis accommodata ludibria, longe magis compen|diosum iter aperire,
quam possit solida veri cognitio. Sed de honestis etiam intelligo et laudandis,
quia ab his decipimur saepe subtilius; ut si quaeramus scientias utiles
ad vitae commoda, vel ad illam voluptatem, quae in veri contemplatione
reperitur, et quae fere unica est integra et nullis turbata doloribus in
hac vita felicitas. Hos enim scientiarum fructus legitimos possumus quidem
exspectare; sed, si de illis inter studendum cogitemus, saepe efficiunt,
ut multa, quae ad aliarum rerum cognitionem necessaria sunt, vel quia prima
fronte parum utilia, vel quia parum curiosa videbuntur, omittamus. Credendumque
est, ita omnes inter se esse connexas, ut longe facilius sit cunctas simul
addiscere, quam unicam ab aliis separare. Si quis igitur serio rerum veritatem
investigare vult, non singularem aliquam debet opt e scientiam: sunt enim
omnes inter se conjunctae et a se invicem dependentes; sed cogitet tantum
de naturali rationis lumine augendo, non ut hanc aut illam scholae difficultatem
resolvat, sed ut in singulis vitae casibus intellectus voluntati praemonstret
quid sit eligendum; et brevi mirabitur se longe majores progressus fecisse,
quam qui ad particularia student, et non modo eadem omnia quae alii cupiunt,
esse adeptum, sed altiora etiam quam possint exspectare.
REGULA II
Circa illa tantum objecta oportet
versari, ad quorum certam et indubitatam cognitionem nostra ingenia videntur
sufficere.
1. Omnis scientia est cognitio certa
et evidens; neque doctior est qui de multis dubitat, quam qui de iisdem
nunquam cogitavit, sed nihilominus eodem videtur indoctior, si de aliquibus
falsam concepit opinionem; ac proinde nunquam studere melius est, quam
circa objecta adeo difficilia versari, ut vera a falsis distinguere non
valentes dubia pro certis cogamur adtmittere, cum in illis non tanta sit
spes augendi doctrinam, quantum est periculum minuendi. Atque ita per hanc
propositionem rejicimus illas omnes probabiles tantum cognitiones, nec
nisi perfecte cognitis, et de quibus dubitari non potest, statuimus esse
credendum. Et quamvis valde paucas tales existere sibi fortasse persuadeant
litterati, quia scilicet ad cognitiones tales, ut nimis faciles et unicuique
obvias, communi quodam gentis humanae vitio reflectere neglexerunt, moneo
tamen longe esse plures quam utant, atque tales sufficere ad innumeras
propositiones certo monstrandas, de quibus illi hactenus non nisi probabiliter
disserere potuerunt; et quia crediderunt indignum esse | homine litterato
fatori aliquid se nescire, ita assuevere commentitias suas adornare, ut
sensim postea sibimetipsis persuaserint, atque ita illas pro veris venditarint.
2. Verum si hanc regulam bene servemus,
valde pauca occurrent, quibus addiscendis liceat incumbere. Vix enim ulla
in scientiis quaestio est, de qua non saepe viri ingeniosi inter se dissenserint.
Sed quotiescumque duorum de eadem re judicia in contrarias partes feruntur,
certum est alterutrum saltem decipi, ac ne unus quidem videtur habere scientiam;
si enim hujus ratio esset certa et evidens, ita illam alteri posset proponere,
ut ejus etiam intellectum tandem convinceret. De omnibus ergo quae sunt
ejusmodi probabiles opiniones, non perfectam scientiam videmur posse acquirere,
quia de nobis ipsis plura sperare, quam caeteri praestiterunt, sine temeritate
non licet; adeo ut, si bene calculum ponamus, solae supersint Arithmetica
et Geometria ex scientiis jam inventis, ad quas hujus regulae observatio
nos reducet.
3. Neque tamen idcirco damnamus
illam, quam caeteri hactenus invenerunt, philosophandi rationem, et scholasticorum
aptissima bellis probabilium syllogismorum tormenta, quippe exercent puerorum
ingenia, et cum quadam aemulatione promovent, quae longe melius est ejusmodi
opinionibus informari, | etiamsi illas incertas esse appareat, cum inter
eruditos sint controversae, quam si libera sibi ipsis relinquerentur. Fortasse
enim ad praecipitia pergerent sine duce; sed quamdiu praeceptorum vestigiis
insistent, licet a vero nonnunquam deflectant, certe tamen iter capessent,
saltem hoc nomine magis securum, quod jam a prudentioribus fuerit probatum.
Atque ipsimet gaudemus, nos etiam olim ita in scholis fuisse institutos;
sed quia jam illo soluti sumus sacramento, quod ad verba Magistri nos adstringebat,
et tandem aetate satis matura manum ferulae subduximus, si velimus serio
nobis ipsis regulas proponere, quarum auxilio ad cognitionis humanae fastigium
adscendamus, haec profecto inter primas est admittenda, quae cavet, ne
otio abutamur, ut multi faciunt, quaecumque facilia sunt negligentes, et
nonnisi in rebus arduis occupati, de quibus subtilissimas certe conjecturas
et valde probabiles rationes ingeniose concinnant, sed post multos labores
sero tandem animadvertunt, se dubiorum multitudinem tantum auxisse, nullam
autem scientiam didicisse.
4. Nunc vero, quia paulo ante diximus
ex disciplinis ab aliis cognitis solas Arithmeticam et Geometriam ab omni
falsitatis vel incertitudinis vitio puras existere: ut diligentius rationem
expendamus quare hoc ita sit, notandum est, duplici via nos ad cognitionem
| rerum devenire, per experientiam scilicet, vel deductionem. Notandum
insuper, experientias rerum saepe esse fallaces, deductionem vero sive
illationem puram unius ab altero posse quidem omitti, si non videatur,
sed nunquam male fieri ab intellectu vel minimum rationali. Et parum ad
hoc prodesse mihi videntur illa Dialecticorum vincula, quibus rationem
humanam regere se putant, etiamsi eadem aliis usibus aptissima esse non
negem. Omnis quippe deceptio, quae potest accidere hominibus, dico, non
belluis, nunquam ex mala illatione contingit, sed ex eo tantum, quod experimenta
quaedam parum intellecta supponantur, vel judicia temere et absque fundamento
statuantur.
5. Ex quibus evidenter colligitur,
quare Arithmetica et Geometria caeteris disciplinis longe certiores exsistant:
quia scilicet hae solae circa objectum ita purum et simplex versantur,
ut nihil plane supponant, quod experientia reddiderit incertum, sed totae
consistunt in consequentiis rationabiliter deducendis. Sunt igitur omnium
maxime faciles et perspicuae, habentque objectum quale requirimus, cum
in illis citra inadvertentiam falli vix humanum videatur. Neque tamen ideo
mirum esse debet, si multorum ingenia se sponte potius ad alias artes vel
Philosophiam applicent: hoc enim accidit, quia confidentius sibi quisque
dat divinandi licentiam in re obscura, quam in evidenti, et | longe facilius
est de qualibet quaestione aliquid suspicari, quam in una quantumvis facili
ad ipsammet veritatem pervenire.
6. Jam vero ex his omnibus est concludendum,
non quidem solas Arithmeticam et Geometriam esse addiscendas, sed tantummodo
rectum veritatis iter quaerentes circa nullum objectum debere occupari,
de quo non possint habere certitudinem Arithmeticis et Geometricis demonstrationibus
aequalem.
REGULA III
Circa objecta proposita non quid
alii senserint, vel quid ipsi suspicemur, sed quid clare et evidenter possimus
intueri vel certo deducere quaerendum est; non aliter enim scientia acquiritur.
1. Legendi sunt Antiquorum libri,
quoniam ingens beneficium est tot hominum laboribus nos uti posse: tum
ut illa, quae jam olim recte inventa sunt, cognoscamus, tum etiam ut quaenam
ulterius in omnibus disciplinis supersint excogitanda admoneamur. Sed interim
valde periculosum est, ne quae forsitan errorum maculae, ex illorum nimis
attenta lectione contractae, quantumlibet invitis et caventibus nobis adhaereant.
Eo enim scriptores solent esse ingenio, ut, quoties in alicujus opinionis
controversae discrimen inconsulta credulitate delapsi sunt, nos semper
eodem trahere conentur subtilissimis argumentis; contra vero, quoties aliquid
certum et evidens feliciter invenerunt, | nunquam exhibeant nisi variis
ambagibus involutum, timentes scilicet ne simplicitate rationis inventi
dignitas minuatur, vel quia nobis invident apertam veritatem.
2. Nunc autem, quantumvis essent
omnes ingenui et aperti, nec ulla nobis unquam dubia pro veris obtruderent,
sed cuncta exponerent bona fide, quia tamen vix quicquam ab uno dictum
est, cujus contrarium ab aliquo alio non afferatur, semper essemus incerti,
utri credendum foret. Et nihil prodesset suffragia numerare, ut illam sequeremur
opinionem, quae plures habet Auctores: nam si agatur de quaestione difficili,
magis credibile est ejus veritatem a paucis inveniri potuisse, quam a multis.
Sed quamvis etiam omnes inter se consentirent, non tamen sufficeret illorum
doctrina: neque enim unquam, verbi gratia, Mathematici evaderemus, licet
omnes aliorum demonstrationes memoria teneamus, nisi simus etiam ingenio
apti ad quaecumque problemata resolvenda; vel Philosophi, si omnia Platonis
et Aristotelis argumenta legerimus, de propositis autem rebus stabile judicium
ferre nequeamus: ita enim non scientias videremur didicisse, sed historias.
3. Monemur praeterea, nullas omnino
conjecturas nostris de rerum veritate judiciis esse unquam admiscendas.
Cujus rei animadversio non exigui est momenti: neque enim potior ratio
est, quare nihil jam in vulgari Philosophia reperiatur tam evidens et certum,
ut in controversiam adduci non possit, quam quia primum studiosi, res perspicuas
et certas agnoscere non con|tenti, obscuras etiam et ignotas, quas probabilibus
tantum conjecturis attingebant, ausi sunt asserere; quibus sensim postea
ipsimet integram adhibentes fidem, atque illas cum veris et evidentibus
permiscentes sine discrimine, nihil tandem concludere potuerunt, quod non
ex aliqua ejusmodi propositione pendere videretur, ac proinde quod non
esset incertum.
4. Sed ne deinceps in eundem errorem
delabamur, hic recensentur omnes intellectus nostri actiones, per quas
ad rerum cognitionem absque ullo deceptionis metu possimus pervenire: admittunturque
tantum duae, intuitus scilicet et deductio.
5. Per intuitum intelligo, non fluctuantem
sensuum fidem, vel male componentis imaginationis judicium fallax, sed
mentis purae et attentae tam facilem distinctumque conceptum, ut de eo,
quod intelligimus, nulla prorsus dubitatio relinquatur; seu, quod idem
est, mentis purae et attentae non dubium conceptum, qui a sola rationis
luce nascitur, et ipsamet deductione certior est, quia simplicior, quam
tamen etiam ab homine male fieri non posse supra notavimus. Ita unusquisque
animo potest intueri se existere, se cogitare, triangulum terminari tribus
lineis tantum, globum unica superficie, et similia, quae longe plura sunt
quam plerique animadvertant, quoniam ad tam facilia mentem convertere dedignantur.|
6. Caeterum ne qui forte moveantur
vocis intuitus novo usu, aliarumque, quas eodem modo in sequentibus cogar
a vulgari significatione removere, hic generaliter admoneo, me non plane
cogitare, quomodo quaeque vocabula his ultimis temporibus fuerint in scholis
usurpata, quia difficillimum foret iisdem nominibus uti, et penitus diversa
sentire; sed me tantum advertere, quid singula verba Latine significent,
ut, quoties propria desunt, illa transferam ad meum sensum, quae mihi videntur
aptissima.
7. At vero haec intuitus evidentia
et certitudo non ad solas enuntiationes, sed etiam ad quoslibet discursus
requiritur. Nam, exempli gratia, sit haec consequentia: 2 et 2 efficiunt
idem quod 3 et 1; non modo intuendum est 2 et 2 efficere 4, et 3 et 1 efficere
quoque 4, sed insuper ex his duabus propositionibus tertiam illam necessario
concludi.
8. Hinc jam dubium esse potest,
quare praeter intuitum hic alium adjunximus cognoscendi modum, qui fit
per deductionem, per quam intelligimus illud omne quod ex quibusdam aliis
certo cognitis necessario concluditur. Sed hoc ita faciendum fuit, quia
plurimae res certo sciuntur, quamvis non ipsae sint evidentes, modo tantum
a veris cognitisque principiis deducantur per continuum et nullibi interruptum
cogitationis motum singula perspicue intuentis; non aliter quam longae
alicujus catenae extremum annulum cum primo connecti cognoscimus, etiamsi
uno eodemque oculorum | intuitu non omnes intermedios, a quibus dependet
illa connexio, contemplemur, modo illos perlustraverimus successive, et
singulos proximis a primo ad ultimum adhaerere recordemur. Hic igitur mentis
intuitum a deductione certa distinguimus ex eo, quod in hac motus sive
successio quaedam concipiatur, in illo non item; et praeterea, quia ad
hanc non necessaria est praesens evidentia, qualis ad intuitum, sed potius
a memoria suam certitudinem quodammodo mutuatur. Ex quibus colligitur,
dici posse illas quidem propositiones, quae ex primis principiis immediate
concluduntur, sub diversa consideratione, modo per intuitum, modo per deductionem
cognosci, ipsa autem prima principia per intuitum tantum, et contra remotas
conclusiones non nisi per deductionem.
9. Atque hae duae viae sunt ad scientiam
certissimae, neque plures ex parte ingenii debent admitti, sed aliae omnes
ut suspectae erroribusque obnoxiae rejiciendae sunt; quod tamen non impedit
quominus illa, quae divinitus revelata sunt, omni cognitione certiora credamus,
cum illorum fides, quaecumque est de obscuris, non ingenii actio sit, sed
voluntatis; et si quae in intellectu habeat fundamenta, illa omnium maxime
per alterutram ex viis jam dictis inveniri possint et debeant, aliquando
fortasse fusius ostendemus.
REGULA IV
Necessaria est methodus ad veritatem investigandam.
1. Tam caeca Mortales curiositate
tenentur, ut saepe per ignotas vias deducant ingenia, absque ulla sperandi
ratione, sed tantummodo periculum facturi, utrum ibi jaceat quod quaerunt:
veluti si quis tam stolida cupiditate arderet thesaurum inveniendi, ut
perpetuo per plateas vagaretur, quaerendo utrum forte aliquem a viatore
amissum reperiret. Ita student fere omnes Chymistae, Geometrae plurimi,
et Philosophi non pauci; et quidem non nego illos interdum tam feliciter
errare, ut aliquid veri reperiant; ideo tamen non magis industrios esse
concedo, sed tantum magis fortunatos. Atqui longe satius est de nullius
rei veritate quaerenda unquam cogitare, quam id facere absque methodo:
certissimum enim est, per ejusmodi studia inordinata, et meditationes obscuras,
naturale lumen confundi atque ingenia excaecari; et quicumque ita in tenebris
ambulare assuescunt, adeo debilitant oculorum aciem, ut postea lucem apertam
ferre non possint; quod etiam experientia comprobatur, cum saepissime videamus
illos, qui litteris nunquam operam navarunt, longe solidius et clarius
de obviis rebus judicare, quam qui perpetuo in scholis sunt versati. Per
methodum autem intelligo regulas certas et faciles, quas quicumque | exacte
servaverit, nihil unquam falsum pro vero supponet, et nullo mentis conatu
inutiliter consumpto, sed gradatim semper augendo scientiam, perveniet
ad veram cognitionem eorum omnium quorum erit capax.
2. Notanda autem hic sunt duo haec,
nihil nimirum falsum pro vero supponere, et ad omnium cognitionem pervenire:
quoniam, si quid ignoramus ex iis omnibus quae possumus scire, id fit tantum,
vel quia nunquam advertimus viam ullam, quae nos duceret ad talem cognitionem,
vel quia in errorem contrarium lapsi sumus. At si methodus recte explicet,
quomodo mentis intuitu sit utendum, ne in errorem vero contrarium delabamur,
et quomodo deductiones inveniendae sint, ut ad omnium cognitionem perveniamus,
nihil aliud requiri mihi videtur ut sit completa, cum nullam scientiam
haberi posse, nisi per mentis intuitum vel deductionem, jam ante dictum
sit. Neque enim etiam illa extendi potest ad docendum, quomodo hae ipsae
operationes faciendae sint, quia sunt omnium simplicissimae et primae,
adeo ut, nisi illis uti jam ante possit intellectus noster, nulla ipsius
methodi praecepta quantumcumque facilia comprehenderet. Aliae autem mentis
operationes, quas harum priorum auxilio dirigere contendit Dialectica,
hic sunt inutiles, vel potius inter impedimenta nume|randae, quia nihil
puro rationis lumini superaddi potest, quod illud aliquo modo non obscuret.
3. Cum igitur hujus methodi utilitas
sit tanta, ut sine illa litteris operam dare nociturum es videatur potius
quam profuturum, facile mihi persuadeo, illam jam ante a majoribus ingeniis,
vel solius naturae ductu, fuisse aliquo modo perspectam. Habet enim humana
mens nescio quid divini, in quo prima cogitationum utilium semina ita jacta
sunt, ut saepe, quantumvis neglecta et transversis studiis suffocata, spontaneam
frugem producant. Quod experimur in facillimis scientiarum, Arithmetica
et Geometria: satis enim advertimus veteres Geometras analysi quadam usos
fuisse, quam ad omnium problematum resolutionem extendebant, licet eandem
posteris inviderint. Et jam viget Arithmeticae genus quoddam, quod Algebram
vocant, ad id praestandum circa numeros, quod veteres circa figuras faciebant.
Atque haec duo nihil aliud sunt, quam spontaneae fruges ex ingenitis hujus
methodi principiis natae, quas non miror circa harum artium simplicissima
objecta felicius crevisse hactenus, quam in caeteris, ubi majora illas
impedimenta solent suffocare, sed ubi tamen etiam, modo summa cura excolantur,
haud dubie poterunt ad perfectam maturitatem pervenire.
4. Hoc vero ego praecipue in hoc
tractatu faciendum suscepi; neque enim magni facerem has regulas, si non
sufficerent nisi ad inania illa problemata resolvenda, quibus Logistae
vel Geometrae otiosi ludere consueverunt; sic enim me nihil aliud praestitisse
crederem, quam quod fortasse subtilius nugarer quam caeteri. Et quamvis
| multa de figuris et numeris hic sim dicturus, quoniam ex nullis aliis
disciplinis tam evidentia nec tam certa peti possunt exempla, quicumque
tamen attente respexerit ad meum sensum, facile percipiet me nihil minus
quam de vulgari Mathematica hic cogitare, sed quandam aliam me exponere
disciplinam, cujus integumentum sint potius quam partes. Haec enim prima
rationis humanae rudimenta continere, et ad veritates ex quovis subjecto
eliciendas se extendere debet; atque, ut libere loquar, hanc omni alia
nobis humanitus tradita cognitione potiorem, utpote aliarum omnium fontem,
esse mihi persuadeo. Integumentum vero dixi, non quo hanc doctrinam tegere
velim et involvere ad arcendum vulgus, sed potius ita vestire et ornare,
ut humann ingenio accomodatior esse possit.
5. Cum primum ad Mathematicas disciplinas
animum applicui, perlegi protinus pleraque ex iis, quae ab illarum Auctoribus
tradi solent, Arithmeticamque et Geometriam potissimum excolui, quia simplicissimae
et | tanquam viae ad caeteras esse dicebantur. Sed in neutra Scriptores,
qui mihi abunde satisfacerent, tunc forte incidebant in manus: nam plurima
quidem in iisdem legebam circa numeros, quae subductis rationibus vera
esse experiebar; circa figuras vero, multa ipsimet oculis quodammodo exhibebant,
et ex quibusdam consequentibus concludebant; sed quare ista ita se habeant,
et quomodo invenirentur, menti ipsi non satis videbantur ostendere; ideoque
non mirabar, si plerique etiam ex ingeniosis et eruditis delibatas istas
artes vel cito negligant ut pueriles et vanas, vel contra ab iisdem addiscendis,
tanquam valde difficilibus et intricatis, in ipso limine deterreantur.
Nam revera nihil inanius est, quam circa nudos numeros figurasque imaginarias
ita versari, ut velle videamur in talium nugarum cognitione conquiescere,
atque superficiariis istis demonstrationibus, quae casu saepius quam arte
inveniuntur, et magis ad oculos imaginationemque pertineant quam ad intellectum,
sic incumbere, ut quodammodo ipsa ratione uti desuescamus; simulque nihil
intricatius, quam tali probandi modo novas difficultates confusis numeris
involutas expedire. Cum vero postea cogitarem, unde ergo fieret, ut primi
olim Philosophiae inventores neminem Matheseos imperitum ad studium sapientiae
vellent admittere, tanquam haec disciplina | omnium facillima et maxime
necessaria videretur ad ingenia capessendis aliis majoribus scientiis erudienda
et praeparanda, plane suspicatus sum, quandam eos Mathesim agnovisse valde
diversam a vulgari nostrae aetatis; non quod existimem eandem illos perfecte
scivisse, nam eorum insanae exsultationes et sacrificia pro levibus inventis
aperte ostendunt, quam fuerint rudes. Nec me ab opinione dimovent quaedam
illorum machinae, quae apud Historicos celebrantur: nam licet fortasse
valde simplices extiterint, facile potuerunt ab ignara et mirabunda multitudine
ad miraculorum famam extolli. Sed mihi persuadeo, prima quaedam veritatum
semina humanis ingeniis a natura insita, quae nos, quotidie tot errores
diversos legendo et audiendo, in nobis extinguimus, tantas vires in rudi
ista et pura antiquitate habuisse, ut eodem mentis lumine, quo virtutem
voluptati, honestumque utili praeferendum esse videbant, etsi, quare hoc
ita esset, ignorarent, Philosophiae etiam et Matheseos veras ideas agnoverint,
quamvis ipsas scientias perfecte consequi nondum possent. Et quidem hujus
verae Matheseos vestigia quaedam adhuc apparere mihi videntur in Pappo
et Diophanto, qui, licet non prima aetate, multis tamen saeculis ante haec
tempora vixerunt. Hanc vero postea ab ipsis scriptoribus perniciosa quadam
astutitia suppressam fuisse crediderim: nam sicut multos artifices de suis
inventis fecisse compertum est, timuerunt forte, quia facillima erat et
simplex, ne vulgata vilesceret, malueruntque nobis in ejus locum steriles
quasdam veritates ex consequentibus acutule demonstratas, tanquam artis
suae effectus, | ut illos miraremur, exhibere, quam artem ipsam docere,
quae plane admirationem sustulisset. Fuerunt denique quidam ingeniosissimi
viri, qui eandem hoc saeculo suscitare conati sunt: nam nihil aliud esse
videtur ars illa, quam barbaro nomine Algebram vocant, si tantum multiplicibus
numeris et inexplicabilibus figuris, quibus obruitur, ita possit exsolvi,
ut non amplius ei desit perspicuitas et facilitas summa, qualem in vera
Mathesi esse debere supponimus. Quae me cogitationes cum a particularibus
studiis Arithmeticae et Geometriae ad generalem quandam Matheseos investigationem
revocassent, quaesivi imprimis, quidnam praecise per illud nomen omnes
intelligant, et quare non modo jam dictae, sed Astronomia etiam, Musica,
Optica, Mechanica, aliaeque complures, Mathematicae partes dicantur. Hic
enim vocis originem spectare non sufficit: nam cum Matheseos nomen idem
tantum sonet quod disciplina, non minori jure, quam Geometria ipsa, [caeterae
omnes] Mathematicae vocarentur. Atqui videmus neminem fere esse, si prima
tantum scholarum limina tetigerit, qui non facile distinguat ex iis quae
occurrunt, quidnam ad Mathesim pertineat, et quid ad alias disciplinas.
Quod attentius consideranti tandem innotuit, illa omnia tan|tum, in quibus
aliquis ordo vel mensura examinatur, ad Mathesim referri, nec interesse
utrum in numeris, vel figuris, vel astris, vel sonis, aliove quovis objecto
talis mensura quaerenda sit; ac proinde generalem quandam esse debere scientiam,
quae id omne explicet, quod circa ordinem et mensuram nulli speciali materiae
addictas quaeri potest, eandemque, non ascititio vocabulo, sed jam veterato
atque usu recepto, Mathesim universalem nominari, quoniam in hac continetur
illud omne, propter quod aliae scientiae et Mathematicae partes appellantur.
Quantum vero haec aliis sibi subditis et utilitate et facilitate antecellat,
patet ex eo, quod ad eadem omnia, ad quae illae, et insuper ad alia multa
extendatur, difficultatesque si quas contineat, eaedem etiam in illis existant,
quibus insuper et aliae insunt ex particularibus objectis, quas haec non
habet. Nunc vero, cum nomen ejus omnes norint, et, circa quid versetur,
etiam non attendentes, intelligant: unde fit ut plerique disciplinas alias,
quae ab ea dependent, laboriose perquirant, hanc autem ipsam nemo curet
addiscere? Mirarer profecto, nisi scirem eam ab omnibus haberi facillimam,
dudumque notavissem semper humana ingenia, praetermissis iis quae facile
se putant {{praestare}} posse, protinus ad nova et grandiora festinare.
6. At ego, tenuitatis meae conscius,
talem ordinem in cognitione rerum quaerenda pertinaciter observare | statui,
ut semper a simplicissimis et facillimis exorsus, nunquam ad alia pergam,
donec in ipsis istis nihil mihi ulterius optandum superesse videatur; quapropter
hanc Mathesim universalem, quantum in me fuit, hactenus excolui, adeo ut
deinceps me posse existimem paulo altiores scientias non praematura diligentia
tractare. Sed priusquam hinc migrem, quaecumque superioribus studiis notatu
digniora percepi, in unum colligere et ordine disponere conabor, tum ut
ista olim, si usus exiget, quando crescente aetate memoria minuitur, commode
repetam ex hoc libello, tum ut jam iisdem exonerata memoria possim liberiorem
animum ad caetera transferre.
REGULA V
Tota methodus consistit in ordine
et dispositione eorum, ad quae mentis acies est convertenda, ut aliquam
veritatem inveniamus. Atqui hanc exacte servabimus, si propositiones involutas
et obscuras ad simpliciores gradatim reducamus, et deinde ex omnium simplicissimarum
intuitu ad aliarum omnium cognitionem per eosdem gradus ascendere tentemus.
1. In hoc uno totius humanae industriae
summa continetur, atque haec regula non minus servanda est rerum | cognitionem
aggressuro, quam Thesei filum labyrinthum ingressuro. Sed multi vel non
reflectunt ad id quod praecipit, vel plane ignorant, vel praesumunt se
[[ea]] non indigere, et saepe adeo inordinate difficillimas quaestiones
examinant, ut mihi videantur idem facere, ac si ex infima parte ad fastigium
alicujus aedificii uno saltu conarentur pervenire, vel neglectis scalae
gradibus, qui ad hunc usum sunt destinati, vel non animadversis. Ita faciunt
omnes Astrologi, qui non cognita coelorum natura, sed ne quidem motibus
perfecte observatis, sperant se illorum effectus posse designare. Ita plerique,
qui Mechanicis student absque Physica, et nova ad motus ciendos instrumenta
temere fabricant. Ita etiam Philosophi illi, qui neglectis experimentis
veritatem ex proprio cerebro, quasi Jovis Minervam, orituram putant.
2. Et quidem illi omnes in hanc
regulam peccant evidenter. Sed quia saepe ordo, qui hic desideratur, adeo
obscurus est et intricatus, ut qualis sit non omnes possint agnoscere,
vix possunt satis cavere ne aberrent, nisi diligenter observent quae in
sequenti propositione exponentur.|
REGULA VI
Ad res simplicissimas ab involutis
distinguendas et ordine persequendas, oportet in unaquaque rerum serie,
in qua aliquot veritates unas ex aliis directe deduximus, observare quid
sit maxime simplex, et quomodo ab hoc caetera omnia magis, vel minus, vel
aequatiter removeantur.
1. Etsi nihil valde novum haec propositio
docere videatur, praecipuum tamen continet artis secretum, nec ulla utilior
est in toto hoc tractatu: monet enim res omnes per quasdam series posse
disponi, non quidem in quantum ad aliquod genus entis referuntur, sicut
Philosophi in categorias suas diviserunt, sed in quantum unae ex aliis
cognosci possunt, ita ut, quoties aliqua difficultas occurrat, statim advertere
possimus, utrum profuturum sit aliquas alias prius, et quasnam, et quo
ordine perlustrare.
2. Ut autem id recte fieri possit,
notandum est primo, res omnes eo sensu quo ad nostrum propositum utiles
esse possunt, ubi non illarum naturas solitarias spectamus, sed illas inter
se comparamus, et unae ex aliis cognoscantur, dici posse vel absolutas
vel respectivas.
3. Absolutum voco, quidquid in se
continet naturam puram et simplicem, de qua est quaestio, ut omne id quod
consideratur quasi independens, causa, simplex, universale, unum, aequale,
simile, rectum, vel alia hujusmodi; atque idem primum voco simplicissimum
| et facillimum, ut illo utamur in quaestionibus resolvendis.
4. Respectivum vero est, quod eandem
quidem naturam, vel saltem aliquid ex ea participat, secundum quod ad absolutum
potest referri, et per quandam seriem ab eo deduci; sed insuper alia quaedam
in suo concepto involvit, quae respectus appello; tale est quidquid dicitur
dependens, effectus, compositum, particulare, multa, inaequale, dissimile,
obliquum, etc. Quae respectiva eo magis ab absolutis removentur, quo plures
ejusmodi respectus sibi invicem subordinatos continent, quos omnes distinguendos
esse monemur in hac regula, et mutuum illorum inter se nexum naturalemque
ordinem ita esse observandum, ut ab ultimo ad id, quod est maxime absolutum,
possimus pervenire per alios omnes transeundo.
5. Atque in hoc totius artis secretum
consistit, ut in omnibus illud maxime absolutum diligenter advertamus.
Quaedam enim sub una quidem consideratione magis absoluta sunt quam alia,
sed aliter spectata sunt magis respectiva, ut universale magis quidem absolutum
est quam particulare, quia naturam habet magis simplicem, sed eodem dici
potest magis respectivum, quia ab individuis dependet ut existat, etc.
Item quaedam interdum sunt vere magis absoluta quam alia, nondum tamen
omnium maxime: ut si respiciamus individua, species est quid absolutum;
si genus, est quid respectivum; inter mensurabilia extensio est quid absolutum,
sed inter extensiones longi|tudo etc. Item denique, ut melius intelligatur
nos hic rerum cognoscendarum series, non uniuscuiusque naturam spectare,
de industria causam et aequale inter absoluta numeravimus, quamvis eorum
natura vere sit respectiva: nam apud Philosophos quidem causa et effectus
sunt correlativa. Hic vero si quaeramus qualis sit effectus, oportet prius
causam agnoscere, et non contra. Aequalia etiam sibi invicem correspondent,
sed quae inaequalia sunt, non agnoscimus nisi per comparationem ad aequalia,
et non contra, etc.
6. Notandum secundo paucas esse
dumtaxat naturas puras et simplices, quas primo et per se, non dependenter
ab aliis ullis, sed vel in ipsis experimentis, vel lumine quodam in nobis
insito licet intueri; atque has dicimus diligenter esse observandas. Sunt
enim eaedem, quas in unaquaque serie maxime simplices appellamus. Caeterae
autem omnes non aliter percipi possunt, quam si ex istis deducantur, idque
vel immediate et proxime, vel non nisi per duas aut tres aut plures conclusiones
diversas, quarum numerus etiam est notandus, ut agnoscamus utrum illae
a prima et maxime simplici propositione pluribus vel paucioribus gradibus
removeantur. Atque talis est ubique consequentiarum contextus, ex quo nascuntur
illae rerum quaerendarum series, ad quas omnis quaestio est reducenda,
ut certa methodo possit examinari. Quia vero non | facile est cunctas recensere,
et praeterea, quia non tam memoria retinendae sunt, quam acumine quodam
ingenii dignoscendae, quaerendum est aliquid ad ingenia ita formanda, ut
illas, quoties opus erit, statim animadvertant; ad quod profecto nihil
aptius esse sum expertus, quam si assuescamus ad minima quaeque ex iis,
quae jam ante percepimus, cum quadam sagacitate reflectere.
7. Notandum denique tertio est,
studiorum initia non esse facienda a rerum difficilium investigatione;
sed, antequam ad determinatas aliquas quaestiones nos accingamus, prius
oportere absque ullo delectu colligere sponte obvias veritates, et sensim
postea videre, utrum aliquae aliae ex istis deduci possint, et rursum aliae
ex his, atque ita consequenter. Quo deinde facto, attente reflectendum
est ad inventas veritates, cogitandumque diligenter, quare unas aliis prius
et facilius potuerimus reperire, et quaenam illae sint; ut inde etiam judicemus,
quando aliquam determinatam quaestionem aggrediemur, quibusnam aliis inveniendis
juvet prius incumbere. Ex. gr., si occurrerit mihi, numerum 6 esse duplum
ternarii, quaesiverim deinde senarii duplum, nempe 12; quaesiverim iterum,
si lubet, hujus duplum, nempe 24, et hujus, nempe 48, etc.; atque inde
deduxerim, ut facile fit, eandem esse proportionem inter 3 et 6, quae est
inter 6 et 12, item inter 12 et 24, etc., ac proinde numeros 3, 6, 12,
24, 48, etc. esse continue proportionales. Inde profecto, quamvis haec
omnia tam perspicua sint, ut propemodum puerilia videantur, attente reflectendo
intelligo, | qua ratione omnes quaestiones, quae circa proportiones sive
habitudines rerum proponi possunt, involvantur, et quo ordine debeant quaeri:
quod unum totius scientiae pure mathematicae summam complectitur.
8. Primum enim animadverto, non
difficilius inventum fuisse duplum senarii, quam duplum ternarii; atque
pariter in omnibus, inventa proportione inter duas quascumque magnitudines,
dari posse innumeras, quae eandem inter se habeant proportionem; nec mutari
naturam difficultatis, si quaerantur tres, sive quatuor, sive plures ejusmodi,
quia scilicet singulae seorsim et nulla habita ratione ad caeteras sunt
inveniendae. Adverto deinde, quamvis, datis magnitudinibus 3 et 6, facile
invenerim tertiam in continua proportione, nempe 12, non tamen aeque facile
datis duabus extremis, nempe 3 et 12, posse mediam inveniri, nempe 6; cujus
rei rationem intuenti patet, hic esse aliud difficultatis genus a praecedenti
plane diversum; quia, ut medium proportionale inveniatur, oportet simul
attendere ad duo extrema et ad proportionem, quae est inter eadem duo,
ut nova quaedam ex ejus divisione habeatur; quod valde diversum est ab
eo, quod datis duabus magnitudinibus requiritur ad tertiam in continua
proportione inveniendam. Pergo etiam et examino, datis magnitudinibus 3
et 24, utrum aeque facile una ex duabus mediis proportionalibus, nempe
6 et| 12, potuisset inveniri; hicque adhuc aliud difficultatis genus occurrit
prioribus magis involutum: quippe hic, non ad unum tantum vel ad duo, sed
ad tria diversa simul est attendendum, ut quartum inveniatur. Licet adhuc
ulterius progredi, et videre utrum, datis tantum 3 et 48, difficilius adhuc
fuisset unum ex tribus mediis proportionalibus, nempe 6, 12 et 24, invenire;
quod quidem ita videtur prima fronte. Sed statim postea occurrit, hanc
difficultatem dividi posse et minui, si scilicet primo quaeratur unicum
tantum medium proportionale inter 3 et 48, nempe 12, deinde medium proportionale
inter 3 et 12, nempe 6, et aliud inter 12 et 48, nempe 24; atque ita ad
secundum difficultatis genus ante expositum reduci.
9. Ex quibus omnibus insuper animadverto,
quomodo per diversas vias ejusdem rei cognitio quaeri possit, quarum una
alia sit longe difficilior et obscurior. Ut ad invenienda haec quatuor
continue proportionalia, 3, 6, 12, 24, si ex his supponantur duo consequenter,
nempe 3 et 6, vel 6 et 12, vel 12 et 24, ut ex illis reliqua inveniantur,
res erit factu facillima; tuncque propositionem inveniendam directe examinari
dicemus. Si vero supponantur duo alternatim, nempe 3 et 12, vel 6 et 24,
ut reliqua inde inveniantur, tunc difficultatem dicemus examinari indirecte
primo modo. Si item supponantur duo extrema, nempe 3 et 24, ut ex his intermedia
6 et 12 quaerantur, tunc examinabitur | indirecte secundo modo. Et ita
ulterius pergere possem, atque alia multa ex hoc uno exemplo deducere;
sed ista sufficient, ut lector animadvertat quid velim, cum propositionem
aliquam directe deduci dico, vel indirecte, et putet, ex facillimis quibusque
et primis rebus cognitis multa in aliis etiam disciplinis ab attente reflectentibus
et sagaciter disquirentibus posse inveniri.
REGULA VII
Ad scientiae complementum oportet
omnia et singula, quae ad institutum nostrum pertinent, continuo et nullibi
interrupto cogitationis motu perlustrare, atque illa sufficienti et ordinata
enumeratione complecti.
1. Eorum, quae hic proponuntur,
observatio necessaria est ad illas veritates inter certas admittendas,
quas supra diximus a primis et per se notis principis non immediate deduci.
Hoc enim fit interdum per tam longum consequentiarum contextum, ut, cum
ad illas devenimus, non facile recordemur totius itineris, quod nos eo
usque perduxit; ideoque memoriae infirmitati continuo quodam cogitationis
motu succurrendum esse dicimus. Si igitur, ex. gr., per diversas operationes
cognoverim primo, qualis sit habitudo inter magnitudines A et B, deinde
inter B et C, tum inter C et D, ac denique inter D et E, non idcirco video
qualis sit inter A et E, nec possum intelligere praecise ex jam cognitis,
nisi omnium recorder. Quamobrem illas continuo quodam imaginationis motu
singula intuentis simul et ad alia transeuntis aliquoties percurram, donec
a prima ad ultimam tam celeriter transire didicerim, ut fere nullas memoriae
partes relinquendo, rem totam simul videar intueri; hoc enim pacto, dum
memoriae subvenitur, ingeni etiam tarditas emendatur, ejusque capacitas
quadam ratione extenditur.
2. Addimus autem, nullibi interruptum
debere esse hunc motum; frequenter enim illi, qui nimis celeriter et ex
remotis principis aliquid deducere conantur, non omnem conclusionum intermediarum
catenationem tam accurate percurrunt, quin multa inconsiderate transiliant.
At certe, ubi vel minimum quid est praetermissum, statim catena rupta est,
et tota conclusionis labitur certitudo.
3. Hic praeterea enumerationem requiri
dicimus ad scientiae complementum: quoniam alia praecepta juvant quidem
ad plurimas quaestiones resolvendas, sed solius enumerationis auxilio fieri
potest, ut ad quamcumque animum applicemus, de illa semper feramus judicium
verum et certum, ac proinde nihil nos plane effugiat, sed de cunctis aliquid
scire videamur.
4. Est igitur haec enumeratio, sive
inductio, eorum omnium, quae ad propositam aliquam quaestionem spectant,
tam diligens et accurata perquisitio, ut ex illa certo evidenterque concludamus,
nihil a nobis perperam fuisse praetermissum: adeo ut, quoties illa fuerimus
usi, si res petita nos lateat, saltem in hoc simus doctiores, quod certo
percipiamus, illam nulla via a nobis cogaita potuisse inveniri; et si forte,
ut saepe continget, vias omnes, quae ad illam hominibus patent, potuerimus
perlustrare, liceat audacter asserere, supra omnem humani ingeni captum
positam esse ejus cognitionem.
5. Notandum praeterea, per sufficientem
enumerationem sive inductionem nos illam tantum intelligere, ex qua veritas
certius concluditur, quam per omne aliud probandi genus praeter simplicem
intuitum; ad quem quoties aliqua cognitio non potest reduci, omnibus syllogismorum
vinculis rejectis, superest nobis unica haec via, cui totam fidem debeamus
adhibere. Nam quaecumque una ex aliis immediate deduximus, si illatio fuerit
evidens, illa ad verum intuitum jam sunt reducta. Si autem ex multis et
disjunctis unum quid inferamus, saepe intellectus nostri capacitas non
est tanta, ut illa omnia possit unico intuitu complecti; quo casu illi
hujus operationis certitudo debet sufficere. Quemadmodum non possumus uno
oculorum intuitu longioris alicujus catenae omnes annulos distinguere;
sed nihilominus, si singulorum cum proximis connexionem viderimus, hoc
sufficiet, ut dicamus etiam nos aspexisse, quomodo ultimum cum primo connectatur.
6. Sufficientem hanc operationem
esse debere dixi, quia saepe defectiva esse potest, et per consequens errori
obnoxia. Interdum enim, etiamsi multa quidem enumeratione perlustremus,
quae valde evidentia sunt, si tamen vel minimum quid omittamus, catena
rupta est, et tota conclusionis labitur certitudo. Interdum etiam omnia
certe enumeratione complectimur, sed non singula inter se distinguimus,
adeo ut omnia confuse tantum cognoscamus.
7. Porro interdum enumeratio haec
esse debet completa, interdum distincta, quandoque neutro est opus; ideoque
dictum tantum est, illam esse debere sufficientem. Nam si velim probare
per enumerationem, quot genera entium sint corporea, sive aliquo pacto
sub sensum cadant, non asseram illa tot esse, et non plura, nisi prius
certo noverim, me omnia enumeratione fuisse complexum, et singula ab invicem
distinxisse. Si vero eadem via ostendere velim, animam rationalem non esse
corpoream, non opus erit enumerationem esse completam, sed sufficiet, si
omnia simul corpora aliquot collectionibus ita complectar, ut animam rationalem
ad nullam ex his referri posse demonstrem. Si denique per enumerationem
velim ostendere, circuli aream esse majorem omnibus areis aliarum figurarum,
quarum peripheria sit aequalis, non opus est omnes figuras recensere, sed
sufficiet de quibusdam in particulari hoc demonstrare, ut per inductionem
idem etiam de alis omnibus concludatur.
8. Addidi etiam, enumerationem debere
esse ordinatam: tum quia ad jam enumeratos defectus nullum praesentius
remedium est, quam si ordine omnia perscrutemur, tum etiam, quia saepe
contingit ut, si singula, quae ad rem propositam spectant, essent separatim
perlustranda, nullius hominis vita sufficeret, sive quia nimis multa sunt,
sive quia saepius eadem occurrerent repetenda. Sed si omnia illa optimo
ordine disponamus, ut plurimum ad certas classes reducentur, ex quibus
vel unicam exacte videre sufficiet, vel ex singulis aliquid, vel quasdam
potius quam caeteras, vel saltem nihil unquam bis frustra percurremus;
quod adeo juvat, ut saepe multa propter ordinem bene institutum brevi tempore
et facili negotio peragantur, quae prima fronte videbantur immensa.
9. Hic autem ordo rerum enumerandarum
plerumque varius esse potest, atque ex uniuscujusque arbitrio dependet;
ideoque ad illum acutius excogitandum meminisse oportet eorum, quae dicta
sunt in quinta propositione. Permulta quoque sunt ex levioribus hominum
artificis, ad quae invenienda tota methodus in hoc ordine disponendo consistit:
sic si optimum anagramma conficere velis ex litterarum alicujus nominis
transpositione, non opus est a facilioribus ad difficiliora transire, nec
absoluta a respectivis distinguere, neque enim ista hic habent locum; sed
sufficiet talem sibi proponere ordinem ad transpositiones litterarum examinandas,
ut nunquam bis eaedem percurrantur, et sit illarum numerus, ex. gr., in
certas classes ita distributus, ut statim appareat, in quibusnam major
sit spes inveniendi quod quaeritur; ita enim saepe non longus erit, sed
tantum puerilis labor.
10. Caeterum hae tres ultimae propositiones
non sunt separandae, quia ad illas simul plerumque est reflectendum, et
pariter omnes ad methodi perfectionem concurrunt; neque multum intererat,
utra prior doceretur, paucisque easdem hic explicavimus, quia nihil aliud
fere in reliquo tractatu habemus faciendum, ubi exhibebimus in particulari
quae hic in genere complexi sumus.
REGULA VIII
Si in serie rerum quaerendarum aliquid
occurrat, quod intellectus noster nequeat satis bene intueri, ibi sistendum
est, neque caetera quae sequuntur examinanda sunt, sed a labore supervacuo
est abstinendum.
1. Tres regulae praecedentes ordinem
praecipiunt et explicant; haec autem ostendit, quandonam sit omnino necessarius,
et quando utilis tantum. Quippe quidquid integrum gradum constituit in
illa serie, per quam a respectivis ad absolutum quid, vel contra, veniendum
est, illud necessario ante omnia quae sequuntur est examinandum. Si vero
multa, ut saepe fit, ad eundem gradum pertineant, est quidem semper utile,
illa omnia ordine psrlustrare; hunc tamen ita stricte et rigide non cogimur
observare, et plerumque, etiamsi non omnia, | sed pauca tantum vel unicum
quid ex illis perspicue cognoscamus, ulterius tamen progredi licet.
2. Atque haec regula necessario
sequitur ex rationibus allatis ad secundam; neque tamen existimandum est,
hanc nihil novi continere ad eruditionem promovendam, etsi nos tantum a
rerum quarumdam disquisitione arcere videatur, non autem ullam veritatem
exponere: quippe Tyrones quidem nihil aliud docet, quam ne operam perdant,
eadem fere ratione, qua secunda. Sed illis, qui praecedentes septem regulas
perfecte noverint, ostendit qua ratione possint in qualibet scientia sibi
ipsis ita satisfacere, ut nihil ultra cupiant: nam quicumque priores exacte
servaverit circa alicujus difficultatis solutionem, et tamen alicubi sistere
ab hac jubebitur, tunc certo cognoscet se scientiam quaesitam nulla prorsus
industria posse invenire, idque non ingenii culpa, sed quia obstat ipsius
difficultatis natura, vel humana conditio. Quae cognitio non minor scientia
est, quam illa quae rei ipsius naturam exhibet; et non ille videretur sanae
mentis, qui ulterius curiositatem extenderet.
2a. Quae omnia uno aut altero exemplo
illustranda sunt. Si, verbi gratia, quaerat aliquis solius Mathematicae
studiosus lineam illam, quam in Dioptrica anaclasticam vocant, | in qua
scilicet radii paralleli ita refringantur, ut omnes post refractionem se
in uno puncto intersecent, facile quidem animadvertet, juxta regulas quintam
et sextam, hujus lineae determinationem pendere a proportione, quam servant
anguli refractionis ad angulos incidentiae; sed quia hujus indagandae non
erit capax, cum non ad Mathesim pertineat, sed ad Physicam, hic sistere
cogetur in limine, neque aliquid aget, si hanc cognitionem vel a Philosophis
audire, vel ab experientia velit mutuari: peccaret enim in regulam tertiam.
Ac praeterea haec propositio composita adhuc est et respectiva; atqui de
rebus tantum pure simplicibus et absolutis experientiam certam haberi posse
dicetur suo loco. Frustra etiam proportionem inter ejusmodi angulos aliquam
supponet, quam omnium verissimam esse suspicabitur; tunc enim non amplius
anaclasticam quaereret, sed tantum lineam, quae suppositionis suae rationem
sequeretur.
2b. Si vero aliquis, non solius
Mathematicae studiosus, sed qui, juxta regulam primam, de omnibus quae
occurrunt veritatem quaerere cupiat, in eandem difficultatem inciderit,
ulterius inveniet, hanc proportionem inter angulos incidentiae et refractionis
pendere ab eorundem mutatione propter varietatem mediorum; rursum hanc
mutationem pendere a modo, quo radius penetrat per totum diaphanum, atque
hujus penetrationis cognitionem supponere illuminationis naturam | etiam
esse cognitam; denique ad illuminationem intelligendam sciendum esse, quid
sit generaliter potentia naturalis, quod ultimum est in tota hac serie
maxime absolutum. Hoc igitur postquam per intuitum mentis clare perspexerit,
redibit per eosdem gradus, juxta regulam quintam; atque si statim in secundo
gradu illuminationis naturam non possit agnoscere, enumerabit, per regulam
septimam, alias omnes potentias naturales, ut ex alicujus alterius cognitione
saltem per imitationem, de qua postea, hanc etiam intelligat; quo facto
quaeret, qua ratione penetret radius per totum diaphanum, et ita ordine
caetera persequetur, donec ad ipsam anaclasticam pervenerit. Quae etiamsi
a multis frustra hactenus fuerit quaesita, nihil tamen video quod aliquem
nostra methodo perfecte utentem ab illius evidenti cognitione possit impedire.
2c. Sed demus omnium nobilissimum
exemplum. Si quis pro quaestione sibi proponat examinare veritates omnes,
ad quarum cognitionem humana ratio sufficiat, quod mihi videtur semel in
vita faciendum esse ab iis omnibus, qui serio student ad bonam mentem,
ille profecto per regulas datas inveniet, nihil prius cognosci posse quam
intellectum, cum ab hoc caeterorum omnium cognitio dependeat, et non contra;
perspectis deinde illis omnibus quae proxime sequuntur post intellectus
puri cognitionem, inter caetera enumerabit quaecumque alia habemus instrumenta
cognoscendi praeter intellectum, quae sunt tantum duo, nempe | phantasia
et sensus. Omnem igitur collocabit industriam in distinguendis et examinandis
illis tribus cognoscendi modis, vidensque veritatem proprie vel falsitatem
non nisi in solo intellectu esse posse, sed tantummodo ab aliis duobus
suam saepe originem ducere, attendet diligenter ad illa omnia, a quibus
decipi potest, ut caveat, et enumerabit exacte vias omnes, quae hominibus
patent ad veritatem, certam ut sequatur: neque enim tam multae sunt, quin
facile omnes et per sufficientem enumerationem inveniat, quodque mirum
et incredibile videbitur inexpertis, statim atque distinxerit circa singula
objecta cognitiones illas, quae memoriam tantum implent vel ornant, ab
iis propter quas vere aliquis magis eruditus dici debet: quod facile etiam
assequetur ... sentiet omnino se nihil amplius ignorare ingenii defectu
vel artis, neque quidquam prorsus ab alio homine sciri posse, cujus etiam
non sit capax, modo tantum ad illud idem, ut par est, mentem applicet.
Et quamvis multa saepe ipsi proponi possint, a quibus quaerendis per hanc
regulam prohibebitur: quia tamen clare percipiet, illa eadem omnem humani
ingenii captum excedere, non se idcirco magis ignarum esse arbitrabitur,
sed hoc ipsum, quod sciet rem quaesitam a nemine sciri posse, si aequus
est, curiositati suae sufficiet abunde.
3. Atqui ne semper incerti simus,
quid possit animus, neque perperam et temere laboret, antequam ad res in
particulari cognoscendas nos accingamus, oportet semel in vita diligenter
quaesivisse, quarumnam cogni|tionum humana ratio sit capax. Quod ut melius
fiat, ex aeque facilibus, quae utiliora sunt, priora semper quaeri debent.
4. Haec methodus siquidem illas
ex mechanicis artibus imitatur, quae non aliarum ope indigent, sed tradunt
ipsaemet, quomodo sua instrumenta facienda sint. Si quis enim unam ex illis,
ex. causa, fabrilem vellet exercere, onmibusque instrumentis esset destitutus,
initio quidem uti cogeretur duro lapide, vel rudi aliqua ferri massa pro
incude, saxum mallei loco sumere, ligna in forcipes aptare, aliaque ejusmodi
pro necessitate colligere; quibus deinde paratis, non statim enses aut
cassides, neque quidquam eorum, quae fiunt ex ferro, in usus aliorum cudere
conarentur; sed ante omnia malleos, incudem, forcipes, et reliqua sibi
ipsi utilia fabricaret. Quo exemplo docemur, cum in his initiis nonnisi
incondita quaedam praecepta, et quae videntur potius mentis nostris ingenita
quam arte parata, poterimus invenire, non statim Philosophorum lites dirimere,
vel solvere Mathematicorum nodos, illorum ope esse tentandum; sed iisdem
prius utendum ad alia, quaecumque ad veritatis examen magis necessaria
sunt, summo studio perquirenda, cum praecipue nulla ratio sit, quare difficilius
videatur haec eadem invenire, quam ullas quaestiones ex iis, quae in Geometria
vel Physica aliisque disciplinis solent proponi.
5. At vero nihil hic utilius quaeri
potest, quam quid sit humana cognitio et quousque extendatur. Ideoque nunc
hoc ipsum unica quaestione complectimur, quam | omnium primam per regulas
jam ante traditas examinandam esse censemus; idque semel in vita ab unoquoque
ex iis, qui tantillum amant veritatem, esse faciendum: quoniam in illius
investigatione vera instrumenta sciendi et tota methodus continetur. Nihil
autem mihi videtur ineptius, quam de naturae arcanis, coelorum in haec
inferiora virtute, rerum futurarum praedictione, et similibus, ut multi
faciunt, audacter disputare, et ne quidem tamen unquam, utrum ad illa invenienda
humana ratio sufficiat, quaesivisse. Neque res ardua aut difficilis videri
debet, ejus, quod in nobis ipsis sentimus, ingenii limites definire, cum
saepe de illis etiam, quae extra nos sunt et valde aliena, non dubitemus
judicare. Neque immensum est opus, res omnes in hac universitate contentas
cogitatione velle complecti, ut, quomodo singulae mentis nostrae examini
subjectae sint, agnoscamus: nihil enim tam multiplex esse potest aut dispersum,
quod per illam, de qua egimus, enumerationem certis limitibus circumscribi
atque in aliquot capita disponi non possit. Ut autem hoc experiamur, in
quaestione proposita primo, quidquid ad illam pertinet, in duo membra dividimus:
referri enim debet, vel ad nos, qui cognitionis sumus capaces, vel ad res
ipsas, quae cognosci possunt; quae duo separatim discutimus.
6. Et quidem in nobis advertimus,
solum intellectum scientiae esse capacem; sed a tribus aliis facultatibus
hanc juvari posse vel impediri, nempe ab imaginatione, sensu, et memoria.
Videndum est igitur ordine, quid singulae ex his facultatibus obesse possint,
ut | caveamus, vel prodesse, ut omnes illarum copias impendamus. Atque
ita haec pars per sufficientem enumerationem erit discussa, ut ostendetur
in sequenti propositione.
7. Veniendum deinde ad res ipsas,
quae tantum spectandae sunt prout ab intellectu attinguntur; quo sensu
dividimus illas in naturas maxime simplices, et in complexas sive compositas.
Ex simplicibus nullae esse possunt, nisi vel spirituales, vel corporeae,
vel ad utrumque pertinentes; denique ex compositis alias quidem intellectus
tales esse experitur, antequam de iisdem aliquid determinare judicet, alias
autem ipse componit. Quae omnia fusius exponentur in duodecima propositione,
ubi demonstrabitur falsitatem nullam esse posse, nisi in his ultimis quae
ab intellectu componuntur, quas idcirco adhuc distinguimus in illas, quae
ex simplicissimis naturis et per se cognitis deducuntur, de quibus in toto
sequenti libro tractabimus, et illas, quae alias etiam praesupponunt, quas
a parte rei compositas esse experimur, quibus exponendis tertium librum
integrum destinamus.
8. Et quidem in toto tractatu conabimur
vias omnes, quae ad cognitionem veritatis hominibus patent, tam accurate
persequi et tam faciles exhibere, ut quicumque hanc totam methodum perfecte
didicerit, quantumvis mediocri sit ingenio, videat tamen nullas omnino
sibi potius quam caeteris esse interclusas, nihilque amplius se ignorare
ingenii defectu vel artis. Sed quoties ad alicujus rei cognitionem mentem
applicabit, vel illam omnino reperiet, vel certe ab aliquo experimento
pendere perspiciet, quod in sua potestate non sit, ideoque non culpabit
ingenim suum, quamvis ibi sistere cogatur, vel denique rem quaesitam omnem
humani ingenii captum excedere demonstrabit, ac proinde non se idcirco
magis ignarum esse arbitrabitur, quia non minor scientia est hoc ipsum
quam quodvis aliud cognovisse.
REGULA IX
Oportet ingenii aciem ad res minimas
et maxime faciles totam convertere, atque in illis diutius immorari, donec
assuescamus veritatem distincte et perspicue intueri.
1. Expositis duabus intellectus
nostri operationibus, intuitu et deductione, quibus solis ad scientias
addiscendas utendum esse diximus, pergimus in hac et sequenti propositione
explicare, qua industria possimus aptiores reddi ad illas exercendas, et
simul duas praecipuas ingenii facultates excolere, perspicacitatem scilicet,
res singulas distincte intuendo, et sagacitatem, unas ex aliis artificiose
deducendo.
2. Et quidem, quomodo mentis intuitu
sit utendum, vel ex ipsa oculorum comparatione cognoscimus: nam qui vult
multa simul objecta eodem intuitu respicere, | nihil illorum distincte
videt; et pariter, qui ad multa simul unico cogitationis actu solet attendere,
confuso ingenio est. Sed Artifices illi, qui in minutis operibus exercentur,
et oculorum aciem ad singula puncta attente dirigere consueverunt, usu
capacitatem acquirunt res quantumlibet exiguas et subtiles perfecte distinguendi;
ita etiam illi, qui variis simul objectis cogitationem nunquam distrahunt,
sed ad simplicissima quaeque et facillima consideranda totam semper occupant,
fiunt perspicaces.
3. Est autem commune vitium Mortalibus,
ut quae difficilia pulchriora videantur; et plerique nihil se scire existimant,
quando alicujus rei causam valde perspicuam et simplicem vident, qui interim
sublimes quasdam et alte petitas Philosophorum rationes admirantur, etiamsi
illae ut plurimum fundamentis nitantur a nemine unquam satis perspectis,
male sani profecto qui tenebras chariores habent quam lucem. Atqui notandum
est illos, qui vere sciunt, aequa facilitate dignoscere veritatem, sive
illam ex simplici subjecto, sive ex obscuro eduxerunt: unamquamque enim
simili, unico, et distincto actu comprehendunt, postquam semel ad illam
pervenerunt; sed tota diversitas est in via, quae certe longior esse debet,
si ducat ad veritatem a primis et maxime absolutis principiis magis remotam.
4. Assuescant igitur omnes oportet
tam pauca simul et tam simplicia cogitatione complecti, ut nihil unquam
se scire putent, quod non aeque distincte intuean|tur ac illud quod omnium
distinctissime cognoscunt. Ad quod quidem nonnulli longe aptiores nascuntur,
quam caeteri, sed arte etiam et exercitio ingenia ad hoc reddi possunt
longe aptiora; unumque est quod maxime hic monendum mihi videtur, nempe
ut quisque firmiter sibi persuadeat, non ex magnis et obscuris rebus, sed
ex facilibus tantum et magis obviis scientias quantumlibet occultas esse
deducendas.
5. Nam, e. g., si velim examinare,
utrum aliqua potentia naturalis possit eodem instanti transire ad locum
distantem, et per totum medium, non statim ad magnetis vim, vel astrorum
influxus, sed ne quidem ad illuminationis celeritatem mentem convertam,
ut inquiram, utrum forte tales actiones fiant in instanti: hoc enim difficilius
possem probare quam quod quaeritur; sed potius ad motus locales corporum
reflectam, quia nihil in toto hoc genere magis sensibile esse potest, et
advertam, lapidem quidem non posse in instanti ex uno loco ad alium pervenire,
quia corpus est; potentiam vero, similem illi quae lapidem movet, nonnisi
in instanti communicari, si ex uno subjecto ad aliud nuda perveniat. Verbi
gr., si quantumvis longissimi baculi unam extremitatem moveam, facile concipio
potentiam, per quam illa pars baculi movetur, uno et eodem instanti alias
etiam omnes ejus partes necessario movere, quia tunc communicatur nuda,
neque in aliquo corpore existit, ut in lapide a quo deferatur.
6. Eodem modo, si agnoscere velim,
quomodo ab una et eadem simplici causa contrarii simul effectus possint
| produci, non pharmaca a Medicis mutuabor, quae humores quosdam expellant,
alios retineant; non de Luna hariolabor, illam per lumen calefacere, et
refrigerare per qualitatem occultam; sed potius intuebor libram, in qua
idem pondus uno et eodem instanti unam lancem elevat, dum aliam deprimit,
et similia.
REGULA X
Ut ingenium fiat sagax, exerceri
debet in iisdem quaerendis, quae jam ab aliis inventa sunt, et cum methodo
etiam levissima quaeque hominum artificia percurrere, sed illa maxime,
quae ordinem explicant vel supponunt.
1. Eo me fateor natum esse ingenio,
ut summam studiorum voluptatem non in audiendis aliorum rationibus, sed
in iisdem propria industria inveniendis semper posuerim; quod me unum cum
juvenem adhuc ad scientias addiscendas allexisset, quoties novum inventum
aliquis liber pollicebatur in titulo, antequam ulterius legerem, experiebar
utrum forte aliquid simile per ingenitam quandam sagacitatem assequerer,
cavebamque exacte, ne mihi hanc oblectationem innocuam festina lectio praeriperet.
Quod toties successit, ut tandem animadverterim, me non amplius, ut caeteri
solent, per vagas et caecas disquisitiones, fortunae auxilio potius quam
artis, ad rerum veritatem pervenire, sed certas regulas, quae ad hoc non
parum juvant, longa experientia percepisse; quibus usus sum postea ad |
plures excogitandas, atque ita hanc totam methodum diligenter excolui,
meque omnium maxime utilem studendi modum ab initio sequutum fuisse mihi
persuasi.
2. Verum, quia non omnium ingenia
tam propensa sunt a natura rebus proprio marte indagandis, haec propositio
docet, non statim in difficilioribus et arduis nos occupari oportere, sed
levissimas quasque artes et simplicissimas prius esse discutiendas, illasque
maxime, in quibus ordo magis regnat, ut sunt artificum qui telas et tapetia
texunt, aut mulierum quae acu pingunt, vel fila intermiscent texturae infinitis
modis variatae; item omnes numerorum lusus et quaecumque ad Arithmeticam
pertinent, et similia, quae omnia mirum quantum ingenia exerceant, modo
non ab aliis illorum inventionem mutuemur, sed a nobis ipsis. Cum enim
nihil in illis maneat occultum, et tota cognitionis humanae capacitati
aptentur, nobis distinctissime exhibent innumeros ordines, omnes inter
se diversos, et nihilominus regulares, in quibus rite observandis fere
tota consistit humana sagacitas.
3. Monuimusque idcirco, quaeranda
esse illa cum methodo, quae in istis levioribus non alia esse solet, quam
ordinis, vel in ipsa re existentis, vel subtiliter excogitati, constans
observatio: ut si velimus legere scripturam ignotis characteribus velatam,
nullus quidem ordo hic apparet, sed tamen aliquem fingemus, tum ad examinanda
omnia praejudicia, quae circa singulas notas, aut verba, aut sententias
haberi possunt; tum| etiam ad illa ita disponenda, ut per enumerationem
cognoscamus quidquid ex illis potest deduci. Et maxime cavendum est, ne
in similibus casu et sine arte divinandis tempus teramus: nam etiamsi illa
saepe inveniri possunt sine arte, et a felicibus interdum fortasse celerius,
quam per methodum, hebetarent tamen ingenii lumen, et ita puerilibus et
vanis assuefacerent, ut postea semper in rerum superficiebus haereret,
neque interius posset penetrare. Sed ne interim incidamus in errorem illorum,
qui tantum rebus seriis et altioribus cogitationem occupant, de quibus
post multos labores nonnisi confusam acquirunt scientiam, dum cupiunt profundam.
In istis igitur facilioribus primum exerceamur oportet, sed cum methodo,
ut per apertas et cognitas vias, quasi ludentes ad intimam rerum veritatem
semper penetrare assuescamus: nam hoc pacto sensim postea et tempore supra
omnem spem brevi nos etiam aequa facilitate propositiones plures, quae
valde difficiles apparent et intricatae, ex evidentibus principiis deducere
posse sentiemus.
4. Mirabuntur autem fortasse nonnulli,
quod hoc in loco, ubi qua ratione aptiores reddamur ad veritates unas ab
aliis deducendas, inquirimus, omittamus omnia Dialecticorum praecepta,
quibus rationem humanem regere se putant, dum quasdam formas disserendi
praescribunt, quae tam necessario concludunt, ut illis confisa ratio, etiamsi
quodammodo ferietur ab ipsius | illationis evidenti et attenta consideratione,
possit tamen interim aliquid certum ex vi formae concludere. Quippe advertimus
elabi saepe veritatem ex istis vinculis, dum interim in iisdem illi ipsi,
qui usi sunt, manent irretiti, quod aliis non tam frequenter accidit; atque
experimur, acutissima quaeque sophismata neminem fere unquam pura ratione
utentem, sed ipsos Sophistas fallere consuevisse.
5. Quamobrem hic nos praecipue caventes,
ne ratio nostra ferietur, dum alicujus rei veritatem examinamus, rejicimus
istas formas ut adversantes nostro instituto, et omnia potius adjumenta
perquirimus, quibus cogitatio nostra retineatur attenta, sicut in sequentibus
ostendetur. Atqui ut adhuc evidentius appareat, illam disserendi artem
nihil omnino conferre ad cognitionem veritatis, advertendum est, nullum
posse Dialecticos syllogismum arte formare, qui verum concludat, nisi prius
ejusdem materiam habuerint, id est, nisi eandem veritatem, quae in illo
deducitur, jam ante cognoverint; unde patet, illos ipsos ex tali forma
nihil novi percipere, ideoque vulgarem Dialecticam omnino esse inutilem
rerum veritatem investigare cupientibus, sed prodesse tantummodo interdum
posse ad rationes jam cognitas facilius aliis exponendas, ac proinde illam
ex Philosophia ad Rhetoricam esse transferendam.
REGULA XI
Postquam aliquot propositiones simplices
sumus intuiti, si ex illis aliquid aliud concludamus, utile est easdem
continuo et nullibi interrupto cogitationis motu percurrere, ad mutuos
illarum respectus reflectere, et plura simul, quantum fieri potest, distincte
concipere: ita enim et cognitio nostra longe certior fit, et maxime augetur
ingenii capacitas.
1. Hic est occasio clarius exponendi
quae de mentis intuitu ante dicta sunt ad regulas tertiam et septimam:
quoniam illum uno in loco deductioni opposuimus, in alio vero enumerationi
tantum, quam definivimus esse illationem ex multis et disjunctis rebus
collectam; simplicem vero deductionem unius rei ex altera ibidem diximus
fieri per intuitum.
2. Quod ita faciendum fuit, quia
ad mentis intuitum duo requirimus, nempe ut propositio clare et distincte,
deinde etiam ut tota simul et non successive intelligatur; deductio vero,
si de illa facienda cogitemus ut in regula tertia, non tota simul fieri
videtur, sed motum quendam ingenii nostri unum ex alio inferentis involvit;
atque idcirco ibi illam ab intuitu jure distinximus. Si vero ad eandem,
ut jam facta est, | attendamus, sicut in dictis ad regulam septimam, tunc
nullum motum amplius designat, sed terminum motus, atque ideo illam per
intuitum videri supponimus, quando est simplex et perspicua, non autem
quando est multiplex et involuta; cui enumerationis, sive inductionis nomen
dedimus, quia tunc non tota simul ab intellectu potest comprehendi, sed
ejus certitudo quodammodo a memoria dependet, in qua judicia de singulis
partibus enumeratis retineri debent, ut ex illis omnibus unum quid colligatur.
3. Atque haec omnia ad hujus regulae
interpretationem erant distinguenda: nam postquam nona egit de intuitu
mentis tantum, decima de enumeratione sola, haec explicat, quo pacto hae
duae operationes se mutuo juvent et perficiant, adeo ut in unam videantur
coalescere, per motum quendam cogitationis singula attente intuentis simul
et ad alia transeuntis.
4. Cujus rei duplicem utilitatem
designamus, nempe ad conclusionem, circa quam versamur, certius cognoscendam,
et ad ingenium aliis inveniendis aptius reddendum. Quippe memoria, a qua
pendere dictum est certitudinem conclusionum, quae plura complectuntur
quam uno intuitu capere possimus, cum labilis sit et infirma, revocari
debet et firmari per continuum hunc et repetitum cogitationis motum: ut
si per plures operationes cognoverim primo, qualis sit habitudo inter magnitudines
primam et secundam, deinde inter secundam et tertiam, tum inter tertiam
et quartam,| ac denique inter quartam et quintam, non idcirco video qualis
sit inter primam et quintam, nec possum deducere ex jam cognitis, nisi
omnium recorder; quamobrem mihi necesse est illas iterata cogitatione percurrere,
donec a prima ad ultimam tam celeriter transierim, ut fere nullas memoriae
partes relinquendo rem totam simul videar intueri.
5. Qua quidem ratione ingenii tarditatem
emendari nemo non videt, et illius etiam amplificari capacitatem. Sed insuper
advertendum est, maximam hujus regulae utilitatem in eo consistere, quod
ad mutuam simplicium propositionum dependentiam reflectendo, usum acquiramus
subito distinguendi, quid sit magis vel minus respectivum, et quibus gradibus
ad absolutum reducatur. Ex. gr., si percurram aliquot magnitudines continue
proportionales, ad haec omnia reflectam, nempe, pari conceptu et non magis
vel minus facile me agnoscere habitudinem inter primam et secundam, secundam
et tertiam, tertiam et quartam, etc., non autem me posse tam facile concipere,
qualis sit dependentia secundae a prima et tertia simul, et adhuc multo
difficilius ejusdem secundae a prima et quarta, etc. Ex quibus deinde cognosco,
quam ob causam, si datae sint prima et secunda tantum, facile possim invenire
tertiam et quartam, etc., quia scilicet hoc fit per conceptus particulares
et distinctos; si vero datae sint prima et tertia tantum, non tam facile
| mediam agnoscam, quia hoc fieri non potest, nisi per conceptum, qui duos
ex prioribus simul involvat. Si prima et quarta solae sint datae, adhuc
difficilius duas medias intuebor, quia hic tres simul conceptus implicantur,
adeo ut ex consequenti etiam difficilius videretur ex prima et quinta tres
medias invenire. Sed alia ratio est quare aliter contingat, quia scilicet,
etiamsi hic quatuor conceptus simul juncti sint, possunt tamen separari,
cum quatuor per alium numerum dividatur, adeo ut possim quaerere tertiam
solam ex prima et quinta, deinde secundam ex prima et tertia, etc. Ad quae
et similia qui reflectere consuevit, quoties novam quaestionem examinat,
statim agnoscit, quid in illa pariat difficultatem, et quis sit omnium
simplicissimus modus; quod maximum est ad veritatis cognitionem adjumentum.
REGULA XII
Denique omnibus utendum est intellectus, imaginationis, sensus, et memoriae auxiliis, tum ad propositiones simplices distincte intuendas, tum ad quaesita cum cognitis rite comparanda ut agnoscantur, tum ad illa invenienda, quae ita inter se debeant conferri, ut nulla pars humanae industriae omittatur.
1. Haec regula concludit omnia
quae supra dicta sunt, REGULA XIII
Si quaestionem perfecte intelligamus,
illa est ab omni superfluo conceptu abstrahenda, ad simplicissimam revocanda,
et in quam minimas partes cum enumeratione dividenda.
1. Atque in hoc uno Dialecticos
imitamur, quod, sicut illi ad syllogismorum formas tradendas eorundem terminos
sive materiam cognitam esse supponunt, ita etiam nos hic praerequirimus,
quaestionem esse perfecte intellectam. Non autem, ut illi, duo extrema
distinguimus et medium; sed hoc pacto rem totam consideramus: primo, in
omni quaestione necesse est aliquid esse ignotum, aliter enim frustra quaereretur;
secundo, illud idem debet aliquomodo esse designatum, aliter enim non essemus
determinati ad illud potius quam aliud quidlibet inveniendum; tertio, non
potest ita designari, nisi per aliud quid quod sit cognitum. Quae omnia
reperiuntur etiam in quaestionibus imperfectis: ut si quaeratur, qualis
sit magnetis natura, id quod REGULAE XIV
Eadem est ad extensionem realem
corporum transferenda, et tota per nudas figuras imaginationi proponenda:
ita enim longe distinctius ab intellectu percipietur.
1. Ut autem etiam imaginationis
utamur adjumento, notandum est, quoties unum quid ignotum ex aliquo alio
jam ante cognito deducitur, non idcirco novum aliquod genus entis inveniri,
sed tantum extendi totam hanc cognitionem ad hoc, ut percipiamus rem quaesitam
participare hoc vel illo modo naturam eorum quae in propositione data sunt.
Exempli causa, si quis a nativitate caecus sit, non sperandum est ullis
unquam argumentis nos effecturos, ut veras percipiat colorum ideas, quales
nos habemus a sensibus haustas; sed si quis primarios colores viderit quidem
aliquando, intermedios autem et mixtos nunquam, fieri potest ut illorum
etiam, quos non vidit, imagines ex aliorum similitudine per REGULA XV
Juvat etiam plerumque has figuras
describere et sensibus exhibere externis, ut hac ratione facilius nostra
cogitatio retineatur attenta.
1. Quomodo autem illae pingendae
sint, ut distinctius, dum oculis ipsis proponentur, illarum species in
imaginatione nostra formentur, per se est evidens: nam primo unitatem pingemus
tribus modis, nempe per REGULA XVI
Quae vero praesentem mentis attentionem
non requirunt, etiamsi ad conclusionem necessaria sint, illa melius est
per brevissimas notas designare quam per integras figuras: ita enim memoria
non poterit falli, nec tamen interim cogitatio distrahetur ad haec retinenda,
dum aliis deducendis incumbit.
1. Caeterum quia non plures
quam duas dimensiones diversas, ex innumeris quae in phantasia nostra pingi
possunt, uno et eodem, sive oculorum, sive mentis intuitu contemplandas
esse diximus: operae pretium est alias omnes ita retinere, ut facile occurrant
quoties usus exiget; in quem finem memoria videtur a natura instituta.
Sed quia haec saepe labilis est, et ne aliquam attentionis nostrae partem
in eadem renovanda cogamur impendere, dum aliis cogitationibus incumbimus,
aptissime scribendi usum ars adinvenit; cujus REGULA XVII
Proposita difficultas directe
est percurrenda, abstrahendo ab eo quod quidam ejus termini sint cogniti,
alii incogniti, et mutuam singulorum ab aliis dependentiam per veros discursus
intuendo.
1. Superiores quatuor regulae
docuerunt, quomodo determinatae difficultates et perfecte intellectae a
singulis subjectis abstrahendae sint, et eo reducendae, ut nihil aliud
quaeratur postea, quam magnitudines quaedam cognoscendae ex eo, quod per
hanc vel illam habitudinem referantur ad quasdam datas. Jam vero in his
quinque regulis sequentibus exponemus, quomodo eaedem difficultates ita
sint subigendae, ut quotcumque erunt in una propositionc magnitudines ignotae
sibi invicem omnes subordinentur, et quemadmodum prima erit ad unitatem,
ita secunda sit ad primam, tertia ad secundam, quarta ad tertiam, et sic
consequenter, si tam multae sint, summam faciant aequalem magnitudini cuidam
cognitae; idque methodo tam certa, ut hoc pacto tute asseramus, illas nulla
industria ad simpliciores terminos reduci potuisse.
REGULA XVIII
Ad hoc quatuor tantum operationes
requiruntur, additio, subtractio, multiplicatio, et divisio, ex quibus
duae ultimae saepe hic non sunt absolvendae, tum ne quid temere involvatur,
tum quia facilius postea perfici possunt.
1. Multitudo regularum saepe
ex Doctoris imperitia procedit, et quae ad unicum generale praeceptum possent
reduci, minus perspicua sunt si in multa particularia dividantur: quamobrem
hic nos operationes omnes, quibus utendum est in quaestionibus percurrendis,
id est, in quibusdam magnitudinibus ex aliis deducendis, ad quatuor tantum
capita redigimus; quae quomodo sufficiant, ex ipsorum explicatione cognoscetur. REGULA XIX
Per hanc ratiocinandi methodum
quaerendae sunt tot magnitudines duobus modis differentibus expressae,
quot ad difficultatem directe percurrendam terminos incognitos pro cognitis
supponimus: ita enim tot comparationes inter duo aequalia habebuntur. REGULAE XX
Inventis aequationibus, operationes,
quas omisimus, sunt perficiendae, multiplicatione nunquam utendo, quoties
divisioni erit locus. REGULAE XXI
Si plures sint ejusmodi aequationes,
sunt omnes ad unicam reducendae, nempe ad illam, cujus termini pauciores
gradus occupabunt in serie magnitudinum continue proportionalium, secundum
quam iidem ordine disponendi. — Finis —
2. Ad
rerum cognitionem duo tantum spectanda sunt, nos scililo cet qui cognoscimus,
et res ipsae cognoscendae. In nobis quatuor sunt facultates tantum, quibus
ad hoc uti possimus, nempe intellectus, imaginatio, sensus, et memoria:
solus intellectus equidem percipiendae veritatis est capax, qui tamen juvandus
est ab imaginatione, sensu, et memoria, ne quid forte, quod in nostra industria
positum sit, omittamus. Ex parte rerum tria examinare sufficit, nempe id
primum quod sponte obvium est, deinde quomodo unum quid ex alio cognoscatur,
et denique quaenam ex quibusque deducantur. Atque haec enumeratio mihi
videtur completa, nec ulla prorsus omittere, ad quae humana industria possit
extendi.
3. Ad
primum itaque me convertens, optarem exponere hoc in loco quid sit mens
hominis, quid corpus, quomodo hoc ab illa informetur, quaenam sint in toto
composito facultates rebus cognoscendis inservientes, et quid agant singulae,
nisi nimis angustus mihi videretur ad illa omnia capienda, quae praemittenda
sunt, antequam harum rerum veritas possit omnibus patere. Cupio enim semper
ita scribere, ut nihil asseram ex iis, quae in controversiam adduci soleant,
nisi praemiserim
4. Sed
quia jam hoc non licet, mihi sufficiet quam brevissime potero explicare,
quisnam modus concipiendi illud omne, quod in nobis est ad res cognoscendas,
sit maxime utilis ad meum institutum. Neque credetis, nisi lubet, rem ita
se habere; sed quid impediet, quominus easdem suppositiones sequamini,
si appareat, nihil illas ex rerum veritate minuere, sed tantum reddere
omnia longe clariora, non secus quam in Geometria quaedam de quantitate
supponitis, quibus nulla ratione demonstrationum vis infirmatur, quamvis
saepe aliter in Physica de ejus natura sentiatis.
5. Concipiendum
est igitur primo, sensus omnes externos, in quantum sunt partes corporis,
etiamsi illos applicemus ad objecta per actionem, nempe per motum localem,
proprie tamen sentire per passionem tantum, eadem ratione qua cera recipit
figuram a sigillo. Neque hoc per analogiam dici putandum est, sed plane
eodem modo concipiendum, figuram externam corporis sentientis realiter
mutari ab objecto, sicut illa, quae est in superficie cerae, mutatur a
sigillo. Quod non modo admittendum est, cum tangimus aliquod corpus ut
figuratum, vel durum, vel asperum, etc., sed etiam cum tactu percipimus
calorem, vel frigus, et similia; item in aliis sensibus, nempe primum opacum,
quod est in oculo, ita recipere figuram impressam ab illuminatione variis
coloribus induta, et primam au
6. Atque
haec omnia ita concipere multum juvat, cum nihil facilius sub sensum cadat
quam figura: tangitur enim et videtur. Nihil autem falsum ex hac suppositione
magis quam ex alia quavis sequi demonstratur ex eo, quod tam communis et
simplex sit figurae conceptus, ut involvatur in omni sensibili. Verbi gratia,
colorem supponas esse quidquid vis, tamen eundem extensum esse non negabis,
et per consequens figuratum; quid igitur sequetur incommodi, si, caventes
ne aliquod novum ens inutiliter admittamus et temere fingamus, non negemus
quidem de colore quidquid aliis placuerit, sed tantum abstrahamus ab omni
alio, quam quod habeat figurae naturam, et concipiamus diversitatem, quae
est inter album, coeruleum, rubrum, etc., veluti illam, quae est inter
has aut similes figuras, ![]()
![]()
etc.? Idemque de omnibus dici potest, cum figurarum infinitam multitudinem
omnibus rerum sensibilium differentiis exprimendis sufficere sit certum.
7. Secundo
concipiendum est, dum sensus externus
8. Tertio
concipiendum est, sensum communem fungi etiam vice sigilli ad easdem figuras
vel ideas, a sensibus externis puras et sine corpore venientes in phantasia
vel imaginatione veluti in cera formandas, atque hanc phantasiam esse veram
partem corporis et tantae magnitudinis, ut diversae ejus portiones plures
figuras ab invicem distinctas induere possint, illasque diutius soleant
retinere; tuncque eadem est quae memoria appellatur.
9. Quarto
concipiendum est, vim motricem sive ipsos nervos originem suam ducere a
cerebro, in quo phantasia est, a qua illi diversimode moventur, ut sensus
communis a sensu externo, sive ut totus calamus a parte sui inferiore.
Quod exemplum etiam ostendit,
10. Quinto
denique concipiendum est, vim illam, per quam res proprie cognoscimus,
esse pure spiritualem, atque a toto corpore non minus distinctam, quam
sit sanguis ab osse, vel manus ab oculo, unicamque esse, quae vel accipit
figuras a sensu communi simul cum phantasia, vel ad illas, quae in memoria
servantur, se applicat, vel novas format, a quibus imaginatio ita occupatur,
ut saepe simul non sufficiat ad ideas a sensu communi accipiendas, vel
ad easdem ad vim motricem juxta puri corporis dispositionem transferendas.
In quibus omnibus haec vis cognoscens interdum patitur, interdum agit,
et modo sigillum, modo ceram imitatur; quod tamen per analogiam tantum
hic est sumendum, neque enim in rebus corporeis aliquid omnino huic simile
invenitur. Atque una et eadem est vis, quae, si applicet se cum imaginatione
ad sensum commu
11. Nam
cum intellectus moveri possit ab imaginatione, vel contra agere in illam;
item imaginatio agere possit in sensus per vim motricem illos applicando
ad objecta, vel contra ipsi in illam, in qua scilicet corporum imagines
depingunt; memoria vero, illa saltem quae corporea est et similis recordationi
brutorum, nihil sit ab imaginatione distinctum: certo concluditur, si intellectus
de illis agat, in quibus nihil sit corporeum vel corporeo simile, illum
non posse ab illis facultatibus adjuvari; sed contra, ne ab iisdem impediatur,
esse arcendos sensus, atque imaginationem, quantum fieri poterit, omni
impressione distincta exuendam. Si vero intellectus examinandum aliquid
sibi proponat, quod referri possit ad corpus, ejus idea, quam poterit distinctissi
12. Jam
ut quoque secundum aggrediamur, et ut accurate distinguamus simplicium
rerum notiones ab illis quae ex iisdem componuntur, ac videamus in utrisque,
ubinam falsitas esse possit, ut caveamus, et quaenam certo possint cognosci,
ut his solis incubamus: hic loci, quemadmodum in superioribus, quaedam
assumenda sunt, quae fortasse non apud omnes sunt in confesso; sed parum
refert, etsi non magis vera esse credantur, quam circuli illi imaginabiles,
quibus Astronomi phaenomena sua describunt, modo illorum ope, qualis de
qualibet re cognitio vera esse possit aut falsa, distinguatis.
13. Dicimus
igitur primo, aliter spectandas esse res singulas in ordine ad cognitionem
nostram, quam si de iisdem loquamur prout revera existunt. Nam si, verbi
gr., consideremus aliquod corpus extensum et figuratum, fatebimur quidem
illud a parte rei esse quid unum et simplex, neque enim hoc sensu compositum
dici posset ex natura corporis, extensione, et figura, quoniam hae partes
nunquam unae ab aliis distinctae exstiterunt; respectu vero intellectus
nostri compositum quid ex illis tribus naturis appellamus, quia prius singulas
separatim intelleximus, quam potuimus judicare, illas tres in uno et eodem
subjecto simul inveniri. Quamobrem hic nos de rebus non agentes, nisi quantum
ab intellectu percipiuntur, illas tantum simplices vocamus, quarum cognitio
tam perspicua et distincta est, ut in plures magis distincte cognitas mente
dividi non possint: tales sunt figura, extensio, motus, etc.; reliquas
autem omnes quodammodo ex his compositas esse concipimus. Quod adeo generaliter
est sumendum, ut nequidem excipiantur illae, quas interdum ex simplicibus
ipsis abstrahimus, ut fit, si dicamus figuram esse terminum rei extensae,
concipientes per terminum aliquid magis generale quam per figuram, quia
scilicet dici potest etiam terminus durationis, terminus motus, etc. Tunc
enim, etiamsi termini significatio a figura abstrahatur, non tamen idcirco
magis simplex videri debet quam sit figura, sed potius, cum
14. Dicimus
secundo, res illas, quae respectu intellectus nostri simplices dicuntur,
esse vel pure intellectuales, vel pure materiales, vel communes. Pure intellectuales
illae sunt, quae per lumen quoddam ingenitum, et absque ullius imaginis
corporeae adjumento ab intellectu cognoscuntur; tales enim nonnullas esse
certum est, nec ulla fingi potest idea corporea, quae nobis repraesentet,
quid sit cognitio, quid dubium, quid ignorantia, item quid sit voluntatis
actio, quam volitionem liceat appellare, et similia; quae tamen omnia revera
cognoscimus, atque tam facile, ut ad hoc sufficiat, nos rationis esse participes.
Pure materiales illae sunt, quae non nisi in corporibus esse cognoscuntur,
ut sunt figura, extensio, motus, etc. Denique communes dicendae sunt, quae
modo rebus corporeis, modo spiritibus sine discrimine tribuuntur, ut existentia,
unitas, duratio, et similia. Huc etiam referendae sunt communes illae notiones,
quae sunt veluti vincula quaedam ad alias naturas simplices inter se conjugendas,
et quarum evidentia nititur quidquid ratiocinando concludimus; hae scilicet:
quae sunt eadem uni tertio, sunt eadem inter se; item, quae ad idem tertium
eodem modo referri non possunt, aliquid etiam inter se habent diversum,
etc. Et quidem hae communes possunt vel ab intellectu puro
15. Caeterum,
inter has naturas simplices placet etiam numerare earundem privationes
et negationes, quatenus a nobis intelliguntur, quia non minus vera cognitio
est, per quam intueor, quid sit nihil, vel instans, vel quies, quam illa,
per quam intelligo quid sit existentia, vel duratio, vel motus. Juvabitque
hic concipiendi modus, ut deinceps possimus dicere reliqua omnia, quae
cognoscemus, ex istis naturis simplicibus esse composita; ut si judicem
aliquam figuram non moveri, dicam meam cogitationem esse aliquo modo compositam
ex figura et quiete, et sic de caeteris.
16. Dicimus
tertio, naturas illas simplices esse omnes per se notas, et nunquam ullam
falsitatem continere, quod facile ostendetur, si distinguamus illam facultatem
intellectus, per quam res intuetur et cognoscit, ab ea qua judicat affirmando
vel negando; fieri enim potest, ut illa quae revera cognoscimus, putemus
nos ignorare, nempe si in illis praeter id ipsum quod intuemur, sive quod
attingimus cogitando, aliquid aliud nobis occultum inesse suspicemur, atque
haec nostra cogitatio sit falsa. Qua ratione evidens est nos falli, si
quando aliquam ex naturis istis simplicibus a nobis totam non cognosci
judicemus: nam si de illa vel minimum quid mente attingamus, quod profecto
necessarium est, cum de eadem nos aliquid judicare supponatur, ex hoc ipso
concludendum est, nos illam totam cognoscere; neque enim aliter simplex
dici posset, sed
17. Dicimus
quarto, conjunctionem harum rerum simplicium inter se esse vel necessariam
vel contingentem. Necessaria est, cum una in alterius conceptu confusa
quadam ratione ita implicatur, ut non possimus alterutram distincte concipere,
si ab invicem sejunctas esse judicemus: hoc pacto figura extensioni conjuncta
est, motus durationi, sive tempori, etc., quia nec figuram omni extensione
carentem, nec motum omni duratione, concipere licet. Ita etiam si dico,
4 et 3 sunt 7, haec compositio necessaria est, neque enim septenarium distincte
concipimus, nisi in illo ternarium et quaternarium confusa quadam ratione
includamus. Atque eodem modo quidquid circa figuras vel numeros demonstratur,
necessario continuum est cum eo, de quo affirmatur. Neque tantum in sensibilibus
haec necessitas reperitur, sed etiam, verbi gr., si Socrates dicit se dubitare
de omnibus, hinc necessario sequitur: ergo hoc saltem intelligit, quod
dubitat; item, ergo cognoscit aliquid esse posse verum vel falsum, etc.:
ista enim naturae dubitationis necessario annexa sunt. Contingens vero
est illorum unio, quae nulla inseparabili relatione conjunguntur: ut cum
dicimus, corpus esse animatum, hominem esse vestitum, etc. Atque etiam
multa saepe necessario inter se conjuncta sunt, quae inter contingentia
numerantur a plerisque, qui illorum relationem non animadvertunt, ut haec
propositio: sum, ergo Deus est; item,
18. Dicimus
quinto, nihil nos unquam intelligere posse praeter istas naturas simplices,
et quandam illarum inter se mixturam sive compositionem; et quidem saepe
facilius est plures inter se conjunctas simul advertere, quam unicam ab
aliis separare: nam, ex. causa, possum cognoscere triangulum, etiamsi nunquam
cogitaverim, in illa cognitione contineri etiam cognitionem anguli, lineae,
numeri tertii, figurae, extensionis, etc.; quod tamen non obstat, quominus
dicamus trianguli naturam esse compositam ex omnibus istis naturis, atque
easdem esse triangulo notiones, cum hae ipsae sint, quae in illo intelliguntur;
atque in eodem praeterea aliae fortasse multae involvuntur, quae nos latent,
ut magnitudo angulorum, qui sunt aequales duobus rectis, et innumerae relationes,
quae sunt inter latera et angulos, vel capacitatem areae, etc.
19. Dicimus
sexto, naturas illas, quas compositas appellamus, a nobis cognosci, vel
quia experimur quales sint, vel quia nos ipsi componimus. Experimur quidquid
sensu percipimus, quidquid ex aliis audimus, et generaliter quaecumque
ad intellectum nostrum, vel aliunde perveniunt, vel ex sui ipsius contemplatione
20. Dicimus
septimo, hanc compositionem tribus modis fieri posse, nempe per impulsum,
per conjecturam, vel per deductionem. Per impulsum sua de rebus judicia
componunt illi, qui ad aliquid credendum suo ingenio feruntur, nulla ratione
persuasi, sed tantum determinati, vel a potentia aliqua superiori, vel
a propria libertate, vel a phantasiae dispositione: prima nunquam fallit,
secunda raro, tertia fere semper; sed prima ad hunc locum non pertinet,
quia sub artem non cadit. Per conjecturam, ut si ex eo, quod aqua a centro
remotior quam terra sit etiam tenuioris substantiae, item aer aqua superior
sit etiam illa rarior, conjiciamus supra aerem nihil aliud esse quam aethereum
aliquod purissimum, et ipso aëre longe tenuius, etc. Quidquid autem
hac ratione componimus, non quidem nos fallit, si tantum probabile esse
judicemus atque nunquam verum esse affirmemus, sed etiam doctiores non
facit.
21. Superest
igitur sola deductio, per quam res ita componere possimus, ut certi simus
de illarum veritate; in qua tamen etiam plurimi defectus esse possunt:
ut si ex eo, quod in hoc spatio aëre pleno nihil, nec visu, nec tactu,
nec ullo alio sensu percipimus, concludamus illud esse inane, male conjungentes
naturam vacui cum illa hujus spatii; atque ita fit, quoties ex re particulari
vel contingenti aliquid generale et necessarium deduci posse judicamus.
Sed hunc erro
22. Ex
quibus omnibus colligitur primo, distincte atque, ut opinor, per sufficientem
enumerationem nos exposuisse id quod initio confuse tantum et rudi Minerva
potueramus ostendere: nempe nullas vias hominibus patere ad cognitionem
certam veritatis praeter evidentem intuitum, et necessariam deductionem;
item etiam, quid sint naturae illae simplices, de quibus in octava propositione.
Atque perspicuum est, intuitum mentis, tum ad illas omnes extendi, tum
ad necessarias illarum inter se connexiones agnoscendas, tum denique ad
reliqua omnia, quae intellectus praecise, vel in se ipso, vel in phantasia
esse experitur. De deductione vero plura dicentur in sequentibus.
23. Colligitur
secundo, nullam operam in naturis istis simplicibus cognoscendis esse collocandam,
quia per se sunt satis notae; sed tantummodo in illis ab invicem separandis,
et singulis seorsim defixa mentis acie intuendis. Nemo enim tam hebeti
ingenio est, qui non percipiat se, dum sedet, aliquo modo differre a se
ipso, dum stat in pedes; sed non omnes aeque distincte
24. Colligitur
tertio, omnem humanam scientiam in hoc uno consistere, ut distincte videamus,
quomodo naturae istae simplices ad compositionem aliarum rerum simul concunant.
Quod perutile est annotare; nam quoties aliqua difficultas examinanda proponitur,
fere omnes haerent in limine, incerti quibus cogitationibus mentem debeant
praebere, et rati quaerendum esse novum aliquod genus entis sibi prius
ignotum: ut si petatur quae sit magnetis natura, illi protinus, quia rem
arduam et difficilem esse augurantur, ab iis omnibus quae evidentia sunt
animum removentes, eundem ad difficillima quaeque convertunt, et vagi exspectant
utrum forte per inane causarum multarum spatium obenando aliquid novi sint
reperturi. Sed qui cogitat, nihil in magnete cognosci posse, quod non constet
ex simplicibus quibusdam naturis et per se notis, non incertus quid agendum
sit, primo diligenter colligit illa omnia, quae de hoc lapide habere potest,
experimenta, ex quibus deinde deducere conatur, qualis necessaria sit naturarum
simplicium mixtura ad omnes illos, quos in magnete expertus est, effectus
producendos; qua semel inventa, audacter potest asserere, se veram percepisse
magnetis naturam, quantum ab homine et ex datis experimentis potuit inveniri.
25. Denique
colligitur quarto ex dictis, nullas rerum cognitiones unas aliis obscuriores
esse putandas, cum
26. Dicimus
quinto, deduci tantum posse, vel res ex verbis, vel causam ab effectu,
vel effectum a causa, vel simile ex simili, vel partes sive totum ipsum
ex partibus; [Caetera desunt.]
27. Caeterum,
ne quem forte lateat praeceptorum nostrorum catenatio, dividimus quidquid
cognosci potest in propositiones simplices, et quaestiones. Ad propositiones
simplices non alia praecepta tradimus, quam quae vim cognoscendi praeparant
ad objecta quaevis distinctius intuenda et sagacius perscrutanda, quoniam
hae sponte occurrere debent, nec quaeri possunt;
2. Additur
praeterea, difficultatem esse ad simplicissimam reducendam, nempe juxta
regulas quintam et sextam, et dividendam juxta septimam: ut si magnetem
examinem ex pluribus experimentis, unum post aliud separatim percurram;
item si sonum, ut dictum est, separatim inter se comparabo nervos A
et B, deinde A et C, etc., ut postea omnia simul sufficienti
enumeratione complectar. Atque haec tria tantum occurunt circa alicujus
propositionis terminos servanda ab intellectu puro, antequam ejus ultimam
solutionem aggrediamur, si sequentium undecim regularum usu indigeat; quae
quomodo facienda sint, ex tertia parte hujus tractatus clarius patebit.
Intelligimus autem per quaestiones, illa omnia in quibus reperitur verum
vel falsum; quarum diversa genera enumeranda sunt ad determinandum, quid
circa unamquamque praestare valeamus.
3. Jamjam
diximus, in solo intuitu rerum, sive simplicium, sive copulatarum, falsitatem
esse non posse; neque etiam hoc sensu quaestiones appellantur, sed nomen
istud acquirunt, statim atque de iisdem judicium aliquod determinatum ferre
deliberamus. Neque enim illas petitiones tantum, quae ab aliis fiunt, inter
quaestiones numeramus, sed de ipsa etiam ignorantia, sive potius dubitatione
Socratis quaestio fuit, cum primum ad illam conversus Socrates coepit inquirere,
an verum esset se de omnibus dubitare, atque hoc ipsum asseruit.
4. Quaerimus
autem vel res ex verbis, vel ex effectibus causas, vel ex causis effectus,
vel ex partibus totum, sive alias partes, vel denique plura simul ex istis.
5. Res
ex verbis quaeri dicimus, quoties difficultas in orationis obscuritate
consistit; atque huc referuntur non solum omnia aenigmata, quale fuit illud
Sphingis de animali, quod initio est quadrupes, deinde bipes, et postea
tandem fit tripes; item illud piscatorum, qui stantes in littore hamis
et arundinibus ad pisces capiendos instructi ajebant, se non habere amplius
illos quos ceperant, sed vice versa se habere illos quos nondum capere
potuerant, etc.; sed praeterea in maxima parte eorum, de quibus litterati
disputant, fere semper de nomine quaestio est. Neque oportet de majoribus
ingeniis tam male sentire, ut arbitremur illos res ipsas male concipere,
quoties easdem non satis aptis verbis explicant: si quando, ex. gr., superficiem
corporis ambientis vocant locum, nullam rem falsam revera concipiunt, sed
tantum nomine loci abutuntur, quod ex usu communi significat illam naturam
simplicem et per se notam, ratione cujus aliquid dicitur hic esse vel ibi,
quae tota in quadam relatione rei, quae dicitur esse in loco, ad partes
spatii extensi consistit, et quam nonnulli, videntes nomen loci a superficie
ambiente esse occupatum, ubi intrinsecum improprie dixerunt, et sic
6. Ex
effectibus causae quaeruntur, quoties de aliqua re, utrum sit, vel quid
sit, investigamus [reliqua desunt]
7. Caeterum
quia, dum aliqua quaestio nobis solvenda proponitur, saepe non statim advertimus,
cujus illa generis existat, nec utrum res ex verbis, vel causae ab effectibus
etc., quaerantur: idcirco de his in particulari dicere plura supervacaneum
mihi videtur. Brevius enim erit et commodius, si simul omnia, quae facienda
sunt ad cujuslibet difficultatis solutionem, ordine persequamur; ac proinde,
qualibet data quaestione, imprimis enitendum est, ut distincte intelligamus
quid quaeratur.
8. Frequenter
enim nonnulli in propositionibus investigandis ita festinant, ut ad illarum
solutionem vagum ingenium applicent, antequam animadverterint, quibusnam
signis rem quaesitam, si forte occunerit, internoscent: non minus inepti
quam puer aliquo missus a domino, qui tam cupidus esset obsequendi, ut
cunere festinaret nondum mandatis acceptis, nec sciens quonam ire juberetur.
9. At
vero in omni quaestione, quamvis aliquid debeat esse incognitum, alioqui
enim frustra quaereretur, oportet tamen hoc ipsum certis conditionibus
ita esse
10. Cavendum
est, ne plura et strictiora, quam data sint, supponamus, praecipue in aenigmatis
aliisque petitionibus artificiose inventis ad ingenia circumvenienda, sed
interdum etiam in aliis quaestionibus, quando ad illas solvendas aliquid
quasi certum supponi videtur, quod nulla nobis certa ratio, sed inveterata
opinio persuasit. Ex. causa in aenigmate Sphingis non putandum est, pedis
nomen veros tantum animalium pedes significare, sed videndum etiam, utrum
ad alia quaedam possit transferri, ut contingit, nempe ad manus infantis,
et ad scipionem senum, quia utrique his utuntur quasi pedibus ad incedendum.
Item in illo piscatorum cavendum est, ne cogitatio piscium ita mentem nostram
occupaverit, ut illam avertat a cognitione illorum animalium, quae saepe
pauperes secum inviti circumferunt, et capta rejiciunt. Item si quaeratur,
quomodo constructum fuerit vas, quale vidimus
11. Omissione
vero peccamus, quoties aliqua conditio ad quaestionis determinationem requisita,
in eadem vel expressa est, vel aliquo modo intelligenda, ad quam non reflectimus:
ut si quaeratur motus perpetuus, non naturalis, qualis est astrorum vel
fontium, sed ab humana industria factus, et aliquis (sicut nonnulli fieri
posse crediderunt, existimantes terram perpetuo mo
12. Quaestione
sufficienter intellecta, videndum est praecise, in quo difficultas ejus
consistat, ut haec ab aliis omnibus abstracta facilius solvatur.
13. Non
semper sufficit quaestionem intelligere, ad cognoscendum in quo sita sit
ejus difficultas, sed insuper reflectendum est ad singula quae in illa
requiruntur, ut si quae occurrant nobis inventu facilia, illa omittamus,
et illis ex propositione sublatis, illud tantum remaneat quod ignoramus.
Ut in illa quaestione de vase paulo ante descripto, facile quidem advertimus,
quomodo vas faciendum sit, columna in ejus medio statuenda, avis pingenda,
etc., quibus omnibus rejectis, ut ad rem non facientibus, superest nuda
difficultas in eo, quod aqua prius in vase contenta, postquam ad
14. Hic
igitur tantum operae pretium esse dicimus, illa omnia, quae in propositione
data sunt, ordine perlustrare, rejiciendo illa, quae ad rem non facere
aperte videbimus, necessaria retinendo, et dubia ad diligentius examen
remittendo.
2. Et
quidem omnia haec entia jam nota, qualia sunt extensio, figura, motus,
et similia, quae enumerare non est hujus loci, per eandem ideam in diversis
subjectis cognoscuntur, neque aliter imaginamur figuram coronae, si sit
argentea, quam si sit aurea; atque haec idea communis non aliter transfertur
ex uno subjecto ad aliud, quam per simplicem comparationem, per quam affirmamus
quaesitum esse secundum hoc aut illud simile, vel idem, vel aequale cuidam
dato, adeo ut in omni ratiocinatione per comparationem tantum veritatem
praecise agnoscamus. Verbi gratia, hic: omne A est B, omne
B est C, ergo omne A est C; comparantur inter
se quaesitum et datum, nempe A et
C, secundum hoc quod utrumque
sit B, etc. Sed quia, ut jam saepe monuimus, syllogismorum formae
nihil juvant ad
3. Notandumque
est, comparationes dici tantum simplices et apertas, quoties quaesitum
et datum aequaliter participant quandam naturam; caeteras autem omnes non
aliam ob causam praeparatione indigere, quam quia natura illa communis
non aequaliter est in utraque, sed secundum alias quasdam habitudines sive
proportiones, in quibus involvitur; et praecipuam partem humanae industriae
non in alio collocari, quam in proportionibus istis eo reducendis, ut aequalitas
inter quaesitum, et aliquid quod sit cognitum, clare videatur.
4. Notandum
est deinde, nihil ad istam aequalitatem reduci posse, nisi quod recipit
majus et minus, atque illud omne per magnitudinis vocabulum comprehendi,
adeo ut, postquam juxta regulam praecedentem difficultatis termini ab omni
subjecto abstracti sunt, hic tantum deinceps circa magnitudines in genere
intelligamus nos versari.
5. Ut
vero aliquid etiam tunc imaginemur, nec intellectu puro utamur, sed speciebus
in phantasia depictis
6. Ex
quibus facile concluditur, non parum profuturum, si transferamus illa,
quae de magnitudinibus in genere dici intelligemus, ad illam magnitudinis
speciem, quae omnium facillime et distinctissime in imaginatione nostra
pingetur. Hanc vero esse extensionem realem corporis abstractum ab omni
alio, quam quod sit figurata, sequitur ex dictis ad regulam duodecimam,
ubi phantasiam ipsam cum ideis in illa existentibus nihil aliud esse concepimus,
quam verum corpus reale extensum et figuratum. Quod per se etiam est evidens,
cum in nullo alio subjecto distinctius omnes proportionum difierentiae
exhibeantur; quamvis enim una res dici possit magis vel minus alba quam
altera, item unus sonus magis vel minus acutus, et sic de caeteris, non
tamen exacte definire possumus, utrum talis excessus consistat in proportione
dupla vel tripla, etc. nisi per analogiam quandam ad extensionem corporis
figurati. Maneat ergo ratum et fixum, quaestiones perfecte determinatas
vix ullam difficultatem continere praeter illam, quae consistit in proportionibus
in aequalitatibus evolvendis; atque illud omne, in quo praecise talis difficultas
invenitur, facile posse et debere ab omni alio subjecto separari, ac deinde
transferri ad extensionem et figuras, de quibus solis idcirco deinceps
usque ad regulam vigesimam quintam, omissa omni alia cogitatione, tractabimus.
7. Optaremus
hoc in loco lectorem nancisci Arithmeticae et Geometriae studiis propensum,
etiamsi in iisdem nondum versatum esse malim, quam vulgari more eruditum:
usus enim regularum, quas hic tradam, in illis addiscendis, ad quod omnino
sufficit, longe facilior est, quam in ullo alio genere quaestionum; hujusque
utilitas est tanta ad altiorem sapientiam consequendam, ut non verear dicere,
hanc partem nostrae methodi non propter mathematica problemata fuisse inventam,
sed potius haec fere tantum hujus excolendae gratia esse addiscenda. Nihilque
supponam ex istis disciplinis, nisi forte quaedam per se nota et unicuique
obvia; sed earundem cognitio, sicut ab aliis solet haberi, etiamsi nullis
apertis erroribus sit corrupta, plurimis tamen obliquis et male conceptis
principiis obscuratur, quae passim in sequentibus emendare conabimur.
8. Per
extensionem intelligimus illud omne quod habet longitudinem, latitudinem,
et profunditatem, non inquirentes, sive sit verum corpus, sive spatium
tantum; nec majori explicatione indigere videtur, cum nihil omnino facilius
ab imaginatione nostra percipiatur. Quia tamen saepe litterati tam acutis
utuntur distinctionibus, ut lumen naturale dissipent, et tenebras inveniant
etiam in illis quae a rusticis nunquam ignorantur, monendi sunt, hic per
extensionem non distinctum quid et ab ispo subjecto separatum designari,
neque in universum nos agnoscere ejusmodi entia philosophica, quae revera
sub imaginationem non cadunt. Nam etiamsi aliquis sibi persuadere possit,
ex. causa, si ad nihilum reducatur quidquid est extensum in rerum natura,
9. Quia
vero deinceps nihil sine imaginationis auxilio sumus acturi, operae pretium
est caute distinguere, per quas ideas singulae verborum significationes
intellectui nostro sint proponendae. Quamobrem has tres loquendi formas
considerandas proponimus: extensio occupat locum, corpus habet extensionem,
et extensio non est corpus.
10. Quarum
prima ostendit, quomodo extensio sumatur pro eo quod est extensum; idem
enim plane concipio, si dicam: extensio occupat locum, quam si dicam:
extensum occupat locum. Neque tamen idcirco ad fugiendam ambiguitatem
voce extensum uti melius est: non enim tam distincte significaret
id quod concipimus, nempe subjectum aliquod occupare locum, quia extensum
est; possetque aliquis interpretari tantum: extensum esse subjectum
occupans locum, non aliter quam si dicerem: animatum occupat locum.
Quae ratio explicat, quare hic de extensione nos acturos esse dixerimus
potius quam de extenso, etiamsi eandem non aliter concipiendam esse putemus
quam extensum.
11. Jam
pergamus ad haec verba: corpus habet extensionem, ubi extensionem
aliud quidem significare intelligimus quam corpus, non tamen duas distinctas
ideas in phantasia nostra formamus, unam coporis, aliam extensionis, sed
unicam tantum corporis extensi; nec aliud est a parte rei, quam si dicerem:
corpus est extensum; vel potius: extensum est extensum. Quod
peculiare est istis entibus, quae in alio tantum sunt, nec unquam sine
subjecto concipi possint, aliterque contingit in illis, quae a subjectis
realiter distinguuntur: nam si dicerem, verbi gratia: Petrus habet divitias,
plane diversa est idea Petri ab illa divitiarum; item si dicerem: Paulus
est dives, omnino aliud imaginarer, quam si dicerem: dives est dives.
Quam diversitatem plerique non distinguentes falso opinantur, extensionem
continere aliquid distinctum ab eo quod est extensum, sicut divitiae Pauli
aliud sunt quam Paulus.
12. Denique
si dicatur: extensio non est corpus, tunc extensionis vocabulum
longe aliter sumitur quam supra, atque in hac significatione nulla illi
peculiaris idea in phantasia correspondet, sed tota haec enuntiatio ab
intellectu puro perficitur, qui solus habet facultatem ejusmodi entia abstracta
separandi. Quod plerisque erroris occasio est, qui non advertentes extensionem
ita sumptam non posse ab imaginatione comprehendi, illam sibi per veram
ideam repraesentant; qualis idea cum necessario involvat corporis conceptum,
si dicant extensionem ita conceptam non esse corpus, imprudenter implicantur
in eo, quod idem
13. Notandumque
est diligenter, in omnibus aliis propositionibus, in quibus haec nomina,
quamvis significationem eandem retineant, dicanturque eodem modo a subjectis
abstracta, nihil tamen excludunt vel negant, a quo non realiter distinguantur,
imaginationis adjumento nos uti posse et debere: quia tunc, etiamsi intellectus
praecise tantum attendat ad illud quod verbo designatur, imaginatio tamen
veram rei ideam fingere debet, ut ad ejus alias conditiones vocabulo non
expressas, si quando usus exigat, idem intellectus possit converti, nec
illas unquam imprudenter judicet fuisse exclusas. Ut si de numero sit quaestio,
imaginemur subjectum aliquod per multas unitates mensurabile, ad cujus
solam multitudinem licet intellectus in praesenti reflectat, cavebimus
tamen ne inde postea aliquid concludat, in quo res numerata a nostro conceptu
exclusa fuisse supponatur: sicuti faciunt illi, qui numeris mira
14. Quae
omnia quamvis fuse hic deducam, ita tamen praeoccupata sunt mortalium ingenia,
ut verear adhuc, ne valde pauci hac in parte ab omni errandi periculo sint
satis tuti, explicationemque mei sensus nimis brevem in longo sermone reperiant;
ipsae enim artes Arithmetica et Geometria, quamvis omnium certissimae,
nos tamen hic fallunt: quis enim Logista numeros suos ab omni subjecto,
non modo per intellectum abstractos, sed per imaginationem etiam vere distinguendos
esse non putat? quis Geometra repugnantibus principiis objecti sui evidentiam
non confundit, dum lineas carere latitudine judicat, et superficies profunditate,
quas tamen easdem postea unas ex aliis componit, non advertens lineam,
ex cujus fluxu superficiem fieri concipit, esse verum corpus; illam autem,
quae latitudine caret, non esse nisi corporis modum, etc.? Sed ne in his
recensendis diutius immoremur, brevius erit exponere, quo pacto nostrum
objectum concipien
15. Hic
ergo versamur circa objectum extensum, nihil plane aliud in eo considerantes
praeter ipsam extensionem, abstinentesque de industria a vocabulo quantitatis,
quia tam subtiles sunt quidam Philosophi, ut illam quoque ab extensione
distinxerint; sed quaestiones omnes eo deductas esse supponimus, ut nihil
aliud quaeratur, quam quaedam extensio cognoscenda ex eo, quod comparetur
cum quadam alia extensione cognita. Cum enim hic nullius novi entis cognitionem
expectemus, sed velimus duntaxat proportiones quantumcumque involutas eo
reducere, ut illud, quod est ignotum, aequale cuidam cognito reperiatur,
certum est omnes proportionum differentias, quaecumque in aliis subjectis
existunt, etiam inter duas vel plures extensiones posse inveniri; ac proinde
sufficit ad nostrum institutum, si in ipsa extensione illa omnia consideramus,
quae ad proportionum differentias exponendas possunt juvare, qualia occurrunt
tantum tria, nempe dimensio, unitas, et figura.
16. Per
dimensionem nihil aliud intelligimus, quam modum et rationem, secundum
quam aliquod subjectum consideratur esse mensurabile: adeo ut non solum
longitudo, latitudo, et profunditas sint dimensiones corporis, sed etiam
gravitas sit dimensio, secundum quam subjecta ponderantur, celeritas sit
dimensio motus, et alia ejusmodi infinita. Nam divisio ipsa in
17. Ex
quibus patet, infinitas esse posse in eodem subjecto dimensiones diversae,
illasque nihil prorsus superaddere rebus dimensis, sed eodem modo intelligi,
sive habeant fundamentum reale in ipsis subjectis, sive ex arbitrio mentis
nostrae fuerint excogitatae. Est enim aliquid reale gravitas corporis,
vel celeritas motus, vel divisio saeculi in annos et dies; non autem diei
divisio in horas et momenta, etc. Quae tamen omnia eodem modo se habent,
si considerentur tantum sub ratione dimensionis, ut hic et in Mathematicis
disciplinis est faciendum: pertinet enim magis ad Physicos examinare, utrum
illarum fundamentum sit reale.
18. Cujus
rei animadversio magnam Geometriae adfert lucem, quoniam in illa fere omnes
male concipiunt tres species quantitatis: lineam, superficiem, et corpus.
Jam enim ante notatum est, lineam et superficiem non cadere sub conceptum
ut vere distinctas a corpore,
19. Unitas
est natura illa communis, quam supra diximus debere aequaliter participari
ab illis omnibus, quae inter se comparantur. Et nisi aliqua jam sit determi
20. Quod
attinet ad figuras, jam supra ostensum est, quomodo per illas solas rerum
omnium ideae fingi possint; superestque hoc in loco admonendum, ex innumeris
illarum speciebus diversis, nos illis tantum hic usuros, quibus facillime
omnes habitudinum sive proportionum differentiae exprimuntur. Sunt autem
duo duntaxat genera rerum, quae inter se conferuntur, multitudines et magnitudines;
habemusque etiam duo genera figurarum ad illas conceptui nostro exponendas:
nam, ver. gr., puncta
quibus numerus triangularis
designatur, vel arbor, quae alicujus prosapiam explicat
, 
tum,
etc., magnitudines explicant.
21. Jam
vero ut exponamus, quibusnam ex illis omnibus hic simus usuri, sciendum
est, omnes habitudines, quae inter entia ejusdem generis esse possunt,
ad duo capita esse referendas, nempe ad ordinem, vel ad mensuram. Sciendum
praeterea, in ordine quidem excogitando non parum esse industriae, ut passim
videre est in hac methodo, quae fere nihil aliud docet; in ordine autem
cognoscendo, postquam inventus est, nullam prorsus difficultatem contineri,
sed facile nos posse juxta regulam septimam singulas partes ordinatas mente
percurrere, quia scilicet in hoc habitudinum genere una ad alia referuntur
ex se solis, non autem mediante tertio, ut fit in mensuris, de quibus ideirco
evolvendis tantum hic tractamus: agnosco enim, quis sit ordo inter A
et B, nullo alio considerato praeter utrumque extremum; non autem
agnosco quae sit proportio magnitudinis inter duo et tria, nisi eonsiderato
quodam tertio, nempe unitate, quae utriusque est communis mensura.
22. Sciendum
etiam, magnitudines continuas beneficio
23. Sciendum
est denique, ex dimensionibus magnitudinis continuae nullas plane distinctius
concipi, quam longitudinem et latitudinem, neque ad plures simul in eadem
figura esse attendendum, ut duo diversa inter se comparemus, quoniam artis
est, si plura quam duo diversa inter se comparanda habeamus, illa successive
percurrere, et ad duo duntaxat simul attendere.
24. Quibus
animadversis facile colligitur, hic non minus esse abstrahendas propositiones
ab ipsis figuris, de quibus Geometrae tractant, si de illis sit quaestio,
quam ab alia quavis materia, nullasque ad hunc usum esse retinendas praeter
superficies rectilinea.
tum, si attendamus
ad illam ut longam et latam, vel per lineam,
,
si consideremus tantum ut longam, vel denique per punctum, ·
, si non aliud spectemus quam quod ex illa componatur multitudo; at quocumque
modo pingatur et concipiatur, intelligemus semper eandem esse subjectum
omnimode extensum et infinitarum dimensionum capax. Ita etiam terminos
propositionis, si ad duas simul illorum magnitudines diversas attendendum
sit, oculis exhibebimus per rectangulum, cujus duo latera erunt duae magnitudines
propositae hoc modo
siquidem
[in]commensurabiles sint cum unitate, vel hoc
sive hoc
si commensurabiles
sint, nec amplius nisi de unitatum multitudine sit quaestio. Si
quod
fit quoties eadem linea cum aliqua superficie est comparanda, vel per longitudinem
solam, hoc pacto
, si spectetur
tantum ut longitudo incommensurabilis, vel hoc pacto, si sit multitudo.
2. Quidquid
ergo ut unum ad difficultatis solutionem erit spectandum, per unicam notam
designabimus, quae fingi potest ad libitum. Sed facilitatis causa utemur
characteribus a, b,
c etc. ad magnitudines jam cognitas,
et A, B, C etc. ad incognitas exprimendas, quibus
saepe notas numerorum 2, 3, 4 etc. praefigemus ad illarum multitudinem
explicandam, et iterum subjungemus ad numerum relationum, quae in iisdem
erunt intelligendae: ut si scribam 2a3, idem erit ac
si dicerem duplum magnitudinis notatae per litteram a, tres relationes
continentis. Atque hac industria non modo multorum verborum compendium
faciemus, sed, quod praecipuum est, difficultatis terminos ita puros et
nudos exhibebimus ut, etiamsi nihil utile omittatur, nihil tamen unquam
in illis inveniatur superfluum, et quod frustra ingenii capacitatem occupet,
dum plura simul erunt mente complectenda.
3. Quae
omnia ut clarius intelligantur, primo advertendum est, Logistas consuevisse
singulas magnitudines per plures unitates, sive per aliquem numerum designare,
nos autem hoc in loco non minus abstrahere ab ipsis numeris, quam paulo
ante a figuris Geo
vel 15; nos vero pro 9 et 12 ponemus a et b, inveniemusque
basim esse
, manebuntque
distinctae illae duae partes a2 et b2
, quae in numero sunt confusae.
4. Advertendum
est etiam, per numerum relationum intelligendas esse proportiones illas
se continua serie subsequentes, quas alii in vulgari Algebra per plures
dimensiones et figuras conantur exprimere, et quarum primam vocant radicem,
secundam quadratum, tertiam cubum, quartam biquadratum, etc. A quibus nominibus
me ipsum longo tempore deceptum fuisse confiteor: nihil enim videbatur
imaginationi meae clarius posse proponi post lineam et quadratum, quam
cubus et aliae figurae ad harum similitudinem effictae; et non paucas quidem
difficultates harum auxilio resolvebam. Sed tandem post multa experimenta
deprehendi, me nihil unquam per istum concipiendi modum invenisse, quod
longe facilius et distinctius absque illo non potuissem agnoscere, atque
omnino rejicienda esse talia nomina, ne conceptum turbent, quoniam eadem
magnitudo, quamvis cubus vel biquadratum vocetur, nunquam tamen aliter
quam ut linea vel superficies imaginationi est proponenda juxta regulam
5. Denique
advertendum est, etiamsi hic a quibusdam numeris abstrahamus difficultatis
terminos ad examinandam ejus naturam, saepe tamen contingere, illam simpliciori
modo resolvi posse in numeris datis, quam si ab illis fuerit abstracta:
quod fit per duplicem numerorum usum, quem jam ante attigimus, quia scilicet
iidem explicant, modo ordinem, modo mensuram; ac proinde, postquam illam
generalibus terminis expressam quaesivimus, oportet eandem ad datos numeros
revocare, ut videamus utrum forte aliquam simpliciorem solutionem nobis
illi suppeditent: ver. gr., postquam basim trianguli rectanguli ex lateribus
a et b vidimus esse
,
pro a ponendum est 81 et pro b 144, quae addita sunt 225,
cujus radix sive media proportionalis inter unitatem et 225 est 15; unde
6. At
vero generaliter observandum est, nulla unquam memoriae esse mandanda ex
iis, quae perpetuam attentionem non requirunt, si possimus ea in charta
deponere, ne scilicet aliquam ingenii nostri partem objecti praesentis
cognitioni supervacua recordatio surripiat; et index quidem faciendus est,
in quo terminos quaestionis, ut prima vice erunt propositi,
scribemus;
deinde quomodo iidem abstrahantur, et per quas notas designentur, ut, postquam
in ipsis notis solutio fuerit reperta, eamdem facile, sine ullo memoriae
adjumento, ad subjectum particulare, de quo erit quaestio, applicemus;
nihil enim unquam abstractum est nisi ex aliquo minus generali. Scribam
igitur hoc modo: quaeritur basis AC in triangulo rectangulo ABC,
et abstraho difficultatem, ut generaliter quaeratur magnitudo basis ex
magnitudinibus laterum; deinde pro AB, quod est 9, pono a,
pro BC, quod est 12, pono b, et sic de caeteris.
7. Notandumque
est, his quatuor regulis nos adhuc usuros in tertia parte hujus tractatus,
et paulo latius sumptis, quam hic fuerint explicatae, ut dicetur suo loco.
2. Quoad
praesentem vero, notandum est, in omni quaestione per deductionem resolvenda
quandam esse
2. Nempe
si ad unius magnitudinis cognitionem perveniamus, ex eo quod habemus partes
ex quibus componitur, id fit per additionem; si agnoscamus partem ex eo
quod habemus totum, et excessum totius supra eandem partem, hoc fit per
subtractionem; neque pluribus modis aliqua magnitudo ex aliis absolute
sumptis, et in quibus aliquo modo contineatur, potest deduci. Si vero aliqua
invenienda sit ex aliis a quibus sit plane diversa, et in quibus nullo
modo contineatur, necesse est ut ad illas aliqua ratione referatur; atque
haec relatio sive habitudo, si sit directe persequenda, tunc utendum est
multiplicatione, si indirecte, divisione.
3. Quae
duo ut clare exponantur, sciendum est unitatem, de qua jam sumus locuti,
hic esse basim et fundamentum omnium relationum, atque in serie magnitudinum
continue proportionalium primum gradum occupare, datas autem magnitudines
in secundo gradu contineri, et in tertio, quarto, et reliquis quaesitas,
si propositio sit directa; si vero indirecta, quaesitam in secundo et aliis
intermediis gradibus contineri, et datam in ultimo.
4. Nam
si dicatur, ut unitas ad a vel ad 5 datam, ita b sive 7 data
ad quaesitam, quae est ab vel 35, tunc a et b sunt
in secundo gradu, et (ab), quae producitur ex illis, in tertio.
Item si addatur, ut unitas ad c vel 9, ita ab vel 35 ad quaesitam
abc vel 315, tunc abc est in quarto gradu, et generatur per
duas multiplicationes ex a, b, et c, quae sunt in
secundo gradu, et sic de reliquis. Item, ut unitas ad a (5), ita
a (5) ad a sive 25; et rursum, ut unitas ad a (5),
ita a (25) ad a3 (125); et denique, ut unitas
ad a (5), sic a3 (125) ad a4
quod est 625, etc.: neque enim aliter fit multiplicatio, si eadem magnitudo
ducatur per se ipsam, quam si per aliam plane diversam duceretur.
5. Jam
vero si dicatur, ut unitas ad a vel 5 datum divisorem, ita B
vel 7 quaesita ad ab vel 35 datum dividendum, tunc est ordo turbatus
et indirectus: quapropter B quaesita non habetur, nisi dividendo
ab datam per a etiam datam. Item, si dicatur, ut unitas ad A
(5) quaesitam, ita A vel 5 quaesita ad a vel 25 datam; sive,
ut unitas ad A (5) quaesitam, sic A vel 25 etiam quaesita
ad a3 vel 125 datam; et sic de caeteris. Haec omnia complectimur
sub nomine divisionis, quamvis notandum sit has posteriores hujus species
majorem continere difficultatem quam priores, quia saepius in illis reperitur
magnitudo quaesita, quae proinde plures relationes involvit. Idem enim
est horum exemplorum sensus, ac si diceretur extrahendam esse radicem qua
6. Ex
quibus facile colligitur, quomodo hae duae operationes sufficiant ad magnitudines
quascumque inveniendas, quae propter aliquam relationem ex aliis sint deducendae.
Atque his intellectis, sequitur ut exponamus quomodo hae operationes ad
imaginationis examina sint revocandae, et quomodo eliam ipsis oculis exhibendae,
ut tandem postea illarum usum sive praxim explicemus.
7. Si additio
vel subtractio faciendae sint, concipimus subjectum sub ratione lineae,
sive sub ratione magnitudinis extensae, in qua sola longitudo est spectanda:
nam si addenda sit linea
ad lineam
unam alteri adjungimus hoc modo
et producitur 
Si autem minor ex majori tollenda
sit, nempe
ex
,
unam supra aliam applicamus hoc modo
, et ita
habetur illa pars majoris quae a minori tegi non potest, nempe
.
In multiplicatione concipimus etiam magnitudines datas sub ratione linearum;
sed ex illis rectangulum fieri imaginamur: nam si multiplicamus
,
per
, unam alteri aptamus ad angulos rectos
hoc modo
, et fit rectangulum
;
ab per
,
oportet concipere ab ut lineam, nempe
,
ut fiat
pro abc. Denique in divisione,
in gua divisor est datus, magnitudinem; dividendam imaginamur esse rectangulum,
cujus unum latus est divisor, et aliud est quotiens: ut si rectangulum
dividendum sit per
tollitur ab illo altitudo
remanet
pro quotiente;
et quotiens erit
.
8. In
illis autem divisionibus, in quibus divisor non est datus, sed tantum per
aliquam relationem designatus, ut cum dicitur extrahendam esse radicem
quadratam vel cubicam etc., tunc notandum est, terminum dividendum et alios
omnes semper concipiendos esse ut lineas in serie continue proportionalium
existentes, quarum prima est unitas, et ultima est magnitudo dividenda.
Quomodo autem inter hanc et unitatem quotcumque mediae proportionales inveniendae
sint, dicetur suo loco; et jam monuisse sufficit, nos supponere tales operationes
hic nondum absolvi, cum per motus imaginationis indirectos et reflexos
faciendae sunt; et nunc agemus tantum de quaestionibus directe percurrendis.
9. Quod
attinet ad alias operationes, facillime quidem absolvi possunt eo modo,
quo illas concipiendas esse diximus. Superest tamen exponendum, quomodo
illarurri termini sint praeparandi: nam etiamsi, cum primum versamur circa
aliquam difficultatem, nobis liberum sit ejus terminos concipere ut lineas,
vel ut rectangula, nec alias unquam figuras illis tribuamus, ut dictum
est ad regulam decimam quartam, frequenter tamen in decursu rectangulum,
postquam ex duarum
10. Est
igitur operae pretium hic exponere, quomodo omne rectangulum possit in
lineam transformari, et vicissim linea aut etiam rectangulum in aliud rectangulum,
cujus latus sit designatum; quod facillimum est Geometris, modo animadvertant
per lineas, quoties illas cum aliquo rectangulo comparamus, ut hoc in loco,
nos semper concipere rectangula, quorum unum latus est longitudo illa,
quam pro unitate assumpsimus. Ita enim totum hoc negotium ad talem propositionem
reducitur: dato rectangulo aliud aequale construere supra datum latus.
11. Quod
etiamsi vel Geometrarum pueris sit tritum, placet tamen exponere, ne quid
videar omisisse. [Caetera desiderantur.]